Cortex praefrontalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Cortex praefrontalis
Cortex praefrontalis
Cortex praefrontalis in lobi frontalis parte anteriori locatus. Numeri areas secundum BRODMANN indicant.

Par cortex praefrontalis est pars anterior lobi frontalis cerebralis. Attributae sunt cortici praefrontali areae BRODMANNianae haec: BA8, BA9, BA10, BA11, BA12, BA13, BA14, BA24, BA25, BA32, BA44, BA45, BA46, atque BA47. Recipit afferentes fibras praecipue a nucleo mediodorsali thalami. Interagit cum apparatibus et motorico et sensitivo velut systemate nervoso autonomico.

Uterque cortex praefrontalis ad actiones relatus est. Eis munera cognitionis[1], voluntatis et morum sunt[2]. Functiones executivae dictae cortici praefrontali apponuntur[3][4].

In dementia frontotemporalis partes corticis praefrontalis damnum ostendit.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Architectura corticis praefrontalis

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

Subdividitur cortex praefrontalis in:

  • corticem praefrontalem dorsolateralem et
  • corticem praefrontalem ventrolateralem.

Anatomia microscopica[recensere | fontem recensere]

Cortex praefrontralis est pars corticis cerebri, isocortex cum laminis sex designatur.

Physiologia[recensere | fontem recensere]

In cortice praefrontali plasticitas synaptica cum neuronalium conexionum mutationibus et flexibilibus et non remittentibus inter neurones momentum maius habet[5]. Idcirco formatio multiplicium camporum cognitivorum in cerebrum capi potest, quibus mores, iudicium, sententiae oriuntur. Nimirum perturbationes et mala plasticitatis physiologicae cum morbis mentis iuncta sunt[6].

Indita[recensere | fontem recensere]

Cortex praefrontalis indita ab nucleo mediodorsali thalami recipit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Goldman-Rakic P. S. (Oct 1996). "The prefrontal landscape: implications of functional architecture for understanding human mentation and the central executive". Philosophical Transactions of the Royal Society of London 351 (1346): 1445-53 
  2. Cummings J. L. (1993). "Frontal-subcortical circuits and human behavior". Archives of neurology 50 (8): 873-80 
  3. Saver J. L., Damasio A. R. (1991). "Preserved Access and Processing of Social Knowledge in a Patient With Acquired Sociopathy Due to Ventromedial Frontal Damage". Neuropsychologia 29 (12): 1241-9 
  4. Cristofori I., Cohen-Zimerman S., Grafman J. (2019). "Executive functions". Handbook of clinical neurology 163: 197-219 
  5. Kuboshima-Amemori S., Sawaguchi T. (Iun 2007). "Plasticity of the primate prefrontal cortex". The neuroscientist 13 (3): 229-40 
  6. Goto Y., Yang C. R., Otani S. (Feb 2010). "Functional and dysfunctional synaptic plasticity in prefrontal cortex: roles in psychiatric disorders". Biological Psychiatry 67 (3): 199-207 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fuster J. M.: The prefrontal cortex. Academic Press, London

Nexus interni