Jump to content

Acetylcholinum

E Vicipaedia
Forma moleculae acetylcholini.

Acetylcholinum[1] sive acetylocholinum[2] (nota ACh) est substantia chemica organica cum effectu neurotransmissoris systematis nervosi et centralis et peripherici. Primus e neurotransmissoribus cognitus est. Eius nomen ex structura chemica derivatur; ester enim ex acido acetico et cholino est.

Amanita muscaria muscarinum venenum format, quod in receptoria acetylcholini agit.

Saeculi 19 parte secunda effectus Amanitae muscariae (fungi) in functionibus corporis physiologicis organorum descripti sunt[3]. Revera acetylcholini ipsius et nomen et significatio non prius annum 1914 ab Erwins proposita est[4], ut anno eodem ab Dale relatio inter muscarinum et functionem acetylcholini[5]. Acetylcolinum "synthetic muscarine" (muscarinum syntheticum) aestimatum est; uno tempore ad "nicotine" action (actionem nicotinicam) mentio facta est. Tum autem distinctio clara inter actiones et muscarinicas et nicotinicas ad id tempus incerta erat.

De natura chemica

[recensere | fontem recensere]

Acetylcholinum, formula summarum C
7
H
16
NO
2
, est substantia chemica organica, molecula cholini, quae ester cum grege acetyli (ex acido acetico sc. acido ethanoïco) format.

De systemate cholinergico

[recensere | fontem recensere]
In corporis peripheria acetylcholinum est mediator principalis motuum musculorum (transmissione ab nervo ad musculum)

Systema cholinergicum est summa structurarum, quibus synapses cholinergicae vel receptoria cholinergica insunt.

Duo sunt genera receptoriorum acetylcholini, muscarinicum et nicotinicum dicta. Receptorium nicotinicum est canalis ionticus qui ligando acetycholino motus cationta intra cellulam postsynapticam admittit. Inter receptoria ionotropa numeratur. Receptorium muscarinicum proteinum G movet lentius agens et responsa tardiora dat. Ita appellata sunt quia praeter acetycholinum alterum nicotinum, alterum muscarinum adligat. Quae varietas ea distinguere initio docuit. Inveniuntur in systemate nervoso mammalium et centrali et peripherico. In corporis peripheria acetylcholinum est

  • mediator principalis motuum musculorum skeleti (transmissionis ab nervo ad musculum).

Intra systema nervosum centrale greges tres transmissionis cholinergicae descripti sunt:

De acetylcholini synthesi in neuronibus

[recensere | fontem recensere]

In neuronibus praesynapticis acetylcholinum ex acetylo-CoA quod ad cyclum acidi citrici ex glucosi oxidatione intra cellulam nascitur ex una parte, et cholino quod in plasmate abundans per cotransportatorem Na+/cholinum intra cellulam attrahitur ex altera parte, per enzymum cholinum acetyltransferasis fabricatur. Cholinum cyclico modo redintegratur postquam aliud enzymum acetylcholesterasis in rima synaptica acetylcholinum rursus in cholinum et acetatem secuit.

Acetylcholinum in extremo axone praesynaptico elaboratum intra vesiculas cumulatur (usque ad decem milia in unam vesiculam!) per transportatorem VAChT qui protones ex vesicula (cuius pars interior acida est) acetylcholino permutat. Ita cum potentia actionis fit actylcholinum in rimam synapticam per exocytosim emittitur.

De toxinis synapses cholinergicas turbantibus

[recensere | fontem recensere]
Synapsis cholinergica.

Organophosphorata, ut gas Sarinum dictum (inter tela chemica numeratum), acetylcholinesterasis actionem cohibent ita ut acetylcholinum in rima synaptica cumuletur et receptoria postsynaptica satiet; e quo fit musculorum paralysis. Quocirca organophosphorata in insecticidis frequenter adhibentur.

Praeterea plantae et animalia ad vitam suam tuendam multas substantias venenosas elaborarunt quae iunctionem inter neurones et musculos adoriuntur. Ita nicotinum et muscarinum a duobus receptoriorum acetylcholini typis ligantur et cellulam postsynapticam excitant adeo ut etiam nomina sua illis receptoriorum typis indiderint. Item apud serpentes venena α-bungarotoxinum bungari multicincti et α-neurotoxinum generis Naja firmiter et diuturne a receptoriis nicotinicis acetycholini ligantur ita ut acetylcholinum excludant et praedam motu privant. Quod etiam homines in America Australi ad venandum imitati sunt sagittas toxinis inlinentes e chondrodendro tormentoso extractis. Nonnulla mollusca (e.g. conidae) et ranae similibus venenis utuntur.

Receptoria muscarinica quoque alcaloidibus acetylcholinae antagonistis obstrui possunt ut atropino ex Atropa belladonna aut scopolamino ex Hyoscyamo.

Medicamenta anticholinergica

[recensere | fontem recensere]

Non pauca medicamentorum effectus anticholinergicos ostendunt, i. e., quod effectus cholinergicos inhibent vel supprimunt.

Demonstratum est imprimis in senectute usum medicamentorum cum effectibus anticholinergicis periculosum esse: periculum dementiae crescit[6].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Pharmacologia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]