Cordax

E Vicipaedia
Puella non cordacem ducit sed fortasse tamen aliquid id genus.

Cordax (Graece κόρδαξ) fuit saltandi genus a Graecis antiquis ad Romanos translatum, cuius singulorum motuum descriptio nobis non pervenit, at tamen minima quaedam ex auctoribus antiquis conligi possunt. Origo cordacis nobis latet, nec quicquam certi de etymologia cordacis dici potest. Cum cordax vocabulis cognatis carere videatur, relinquitur, ut consentientes Alphonso Nehring putemus cordacem vocabulum ex Asia Minore oriundum esse.[1] Dicit Lucianus[2] cordacem a Satyris inventum esse.

De natura cordacis[recensere | fontem recensere]

Prima mentio cordacis legitur apud Aristophanem,[3] qui ceteros suae aetatis comoedos, praesertim Eupolin, reprehendit, quod vili calliditate vetulam ebriam (γραῦν μεθύσην) in scaenam inducere soleret, quae cordacem saltaret.[4] Cordax fuisse videtur saltatio comica (κωμικὴ ὄρχησις), et quidem rudis plebeiaque, qua aliqui veteres comoedi — tales quos Aristophanes recusare videtur — uti solebant. Cordax, saltatio illa lasciva effrenata strepens interdumque obscena, non solum in veteris comoediae theatris usurpabatur. Etiam in epulis et conviviis saltator vel saepius saltatrix cordacem ducebat, nam ebrietas ad cordacem trahebat. Aristophanes prae se fert apud deteriores comoedos moris esse aniculam ebriam inducere. Etiam Theophrastus in sexto Characterum libro, quo amentiam pertractat, dicit hominem amentem, licet sobrius sit, cordacem saltare audere.[5] Apud Petronium Trimalchio comissabundus Fortunatam uxorem suam ita extollit: "cordacem nemo melius ducit."[6] Etiam Iuvenalis, qui verbo cordacis non utitur, in undecimo Saturarum libro de hac saltatione tractare putatur,[7] nam v. 183-184 dicit puellas plausu probatas tremulo clune ad terram descendere, quod ad id genus saltationis referri videatur, quae hodie tsifteteli vocatur.[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nehring 1914: 185-187.
  2. De saltatione 22 & 26.
  3. Latte 1913; Delavaud-Roux 1997.
  4. Nub. 555; cf. 540.
  5. Theophr. Char. 6 ἀμέλει δυνατὸςς καὶ ὀρχεῖσθαι νήφων τὸν κόρδακα.
  6. Sat. 52.
  7. Sat. 11.162-182.
  8. Lawler 1964: 69-86: Karayanni 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Delavaud-Roux, Marie-Hélène (1997) Danser chez Aristophane. Apud Thiercy, Pascal & Menu, Michel (eds.), Aristophane: la langue, la scène, la cité, 295-307. Levante Ed.
  • Karayanni, Stavros Stavrou (2009) Dancing Fear and Desire: Race, Sexuality, and Imperial Politics in Middle Eastern Dance. Wilfrid Laurier University Press.
  • Latte, Kurt (1913) De saltationibus Graecorum. Töpelmann.
  • Lawler, Lillian Beatrice (1964) The Dance of the Ancient Greek Theatre. University of Iowa Press.
  • Nehring, Alfons (1925) Griech. τίταξ, τιτήνη und ein vorgriechisches κ-Suffix. Glotta 14: 163-192.