Vetus comoedia
Vetus comoedia[1] est primum genus comoediarum Graecarum antiquarum. Genus enim hoc in tres partes divisum est, quarum prima comoedia vetus, velut ab Eupoli atque Cratino Aristophaneque poeta perfecta, altera media comoedia, tertia nova comoedia velut a Menandro scripta. Veteris comoediae undecim fabulae ab Aristophane scriptae hodie servantur; multarum etiam ab illo aliisque confectarum fragmenta exstant.
Hoc insignis comoedia vetus erat quod plerumque viros notos et aequales irridebat et ad eventa sui temporis alludebat. Ita pars democratiae Atheniensis erat ac velut disputationes ecclesiae ad theatrum comicum transferebat.
Auctores
[recensere | fontem recensere]Veteres comoediae integre servatae
[recensere | fontem recensere]- Acharnenses Aristophanis
- Aves Aristophanis
- Ecclesiazusae Aristophanis
- Equites Aristophanis
- Lysistrata Aristophanis
- Nubes Aristophanis
- Pax Aristophanis
- Plutus Aristophanis
- Ranae Aristophanis
- Thesmophoriazusae Aristophanis
- Vespae Aristophanis
De origine
[recensere | fontem recensere]Si Aristoteli[8] credimus comoedia in Sicilia nata est et primi poetae comici Phormis et Epicharmus fuerunt. Deinde Athenis Crates primus iambicae poesi fabulas addidit. Ita origo comoediae non ultra quintum saeculum a.C.n. repetitur. Secundum Aristotelem comoedia ex iambica poesi et carminibus "phallicis" in Dionysi honorem cantatis creata est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hor. Ars 281; cf. Cic. Brut. 224.
- ↑ Aristophanes, Nubes 557. Plutarchus, Vita Periclis33.8.
- ↑ Aristophanes, Equites 519-525.
- ↑ Aristophanes, Equites 537-540. Aristoteles, De arte poëtica cap.5 1449b.
- ↑ Aristophanes, Nubes 553-6. Plutarchus,Vita Alcibiadis 13.2; Vita Periclis 3.7 et 24.10.
- ↑ Aristophanes, Nubes 553. Plutarchus,Vita Alcibiadis 4.3 et 20.7.
- ↑ Aristophanes, Equites 526-536. Plutarchus, Vita Periclis 3.5 et 13.8-9
- ↑ De arte poëtica 1448a et 1449b
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Editiones
[recensere | fontem recensere]- Theodorus Kock, ed., Comicorum Atticorum fragmenta. Vol. 1. Antiquae comoediae fragmenta. Lipsiae: Teubner, 1880 Textus apud archive.org (Graece)
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Jean Leclant et Jacques Jouanna (curatores), Le théâtre grec antique : la comédie. Les Belles Lettres, 2000.
- Octave Navarre, "Les origines et la structure technique de la comédie ancienne", Revue des Études Anciennes, 1911ː 245-296
- Grigori M. Sifakis, "Towards a modem poetics of old comedy", Mètis. Anthropologie des mondes grecs anciens, 1988ː 53-67
- Noémie Villacèque, Spectateurs de parolesː Délibération démocratique et théâtre à Athènes à l’époque classique, Presses Universitaires de rennes, 2013.
- Matthew Wright, The comedian as critic : Greek old comedy and poetics, Bristol classical press, 2012. Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica