Jump to content

Consul (legatus)

E Vicipaedia
Consulatus generalis Indonesiae Hustoniae Texiae Civitatum Foederatarum situs.
Consulatus Kazakhstaniae in Omsk Russiae situs.
Consulatus Portugaliae in Mindelo Capitis Viridis situs.
Domus consulis honorarii Polonici in Hierosolymis sita.

Consul est legatus publicus gubernationis unius civitatis sui iuris in terras alius missus, qui ex more cives suae civitatis adiuvat et protegit, ac commercium et amicitiam inter cives binarum civitatum facilius reddit. Consul a legato distinguitur, illo in loco unius capitis civitatis in dicione alius stante. Potest esse solum unus legatus ab una civitate ad aliam missus, illius caput civitatis huius capiti civitati repraesentans, et eius officia ad coniunctiones diplomaticas inter civitates pertinent; nonnulli autem consules esse possunt, uno in quaque nonnullarum urbium merente, auxilium praebens de rebus ad ministerium pertinens, ambabus civibus civitatis suae, iter facientibus vel ibi habitantibus, civibusque civitatis in qua consul habitat qui iter facere ad vel mercaturas facere cum civitate consulis desiderant.

Graecia antiqua

[recensere | fontem recensere]

In Graecia antiqua, nonnulla officia legatorum hodiernorum a proxenis expleta sunt. Qui, muneris hodierni dissimilis, erat civis politiae hostis (in Graecia, urbs-civitas). Proxenos usitate erat mercator dives qui vincula socioeconomica cum alia urbe habebat et eius cives adiuvit cum in eorum urbibus laborarent. Munus proxenoi saepe hereditarium in certis familiis fuit. Consules honorarii hodierni munus sustinent quod muneris institutionis Graecae Antiquae aliquantum simile est.

Roma antiqua

[recensere | fontem recensere]

Consules fuerunt maximi Reipublicae Romanae magistratus. Vocabulum a Genua republica urbana redintegratum est, quae, Romae dissimilis, variis civitatis ministris concessit, non semper maximis. Inter eos fuerunt ministri in variis portibus Mediterraneis missi, quorum partes officia eorum consulis hodierni similia comprehendit.

Medium aevum et Renascentia

[recensere | fontem recensere]

Consolat de mar fuit institutio saeculo quarto decimo constituta, Petro IV Aragonensi regnante, quae ad 47 locos per regionem Mediterraniam extendita est.[1] Praecipue fuit corpus iudiciale, quod ius maritimum et ius commercii ut lex mercatoria administrabat. Quamquam consolat de mar a Corts General (parlamentum) Coronae Aragoniae constitutus est, consules sui potentes et liberi a rege erant. Haec distinctio munerum consularis et diplomatici (saltem rite) iam obtinet. Consules hodierni potestates iuridicales finitos retinent ad componendas disputationes in navibus eorum civitatis.

Consulado de mercaderes in Hispale anno 1543 constitutus est collegium mercatorium ad administrandum commercium Americae Latinae. Ergo, partes in principalibus coloniarum Hispanicarum urbibus egit. Coniunctio vocabuli consul cum negotio et lege commerciali Francice retinetur: juge consulaire ('iudex consulare') in civitatibus francophonis est iudex non professionalis a camera commercii electus ad adiudicandas altercationes commerciales (in Francia, ternis iudiciis per collegium; in Belgio, cum magistratu professionali).

Officina consulis consulatus appellatur, qui plerumque est subiectus principalis civitatis repraesentationis in illa civitate externa, usitate missio diplomatica vel magni curatores inter civitates Consortionis Populorum, in urbe capitali civitatis hostis. Sicut vocabulum missio diplomatica, vocabulum consulatus non solum officium consulis, sed etiam aedificium a consule et operariis occupatum attingere potest. Consulatus spatium cum legatione partire potest.

Gradus consularis

[recensere | fontem recensere]

Consul superioris gradus consul generalis, eiusque officina consulatus generalis appellatur. Ipse usitate unum vel nonnullos vice consules generales, consules, vice consules, et procuratores consulares habet, sub consule generali agentes.

Nexus interni

  1. "Consulados de Barcelona". La Vanguardia. 7 Novembris 2008 .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brewer, M. Jonah. 2002. Gold, Frankincense, and Myrh: French Consuls and Commercial Diplomacy in the Ottoman Levant, 1660–1699. PhD dissertatio, Georgetown University.
  • De Groot, Alexander. 1978. The Ottoman Empire and the Dutch Republic: a History of the Earliest Diplomatic Relations, 1610–1630. Leiden et Constantinopoli: Nederlands Historisch-Archaeologisch Instituut. ISBN 9789062580439.
  • Dursteler, Eric R. 2001. The Bailo in Constantinople: Crisis and Career in Venice's Early Modern Diplomatic Corps. Mediterranean Historical Review 16(2):1–30. doi:10.1080/714004583.
  • Eldem, Edhem. 1999. French Trade in Istanbul in the Eighteenth Century. Bostoniae: Brill Academic Publishers. ISBN 9789004113534.
  • Epstein, Steven A. 2006. Purity Lost: Transgressing Boundaries in the Eastern Mediterranean 1000–1400. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 9780801884849.
  • Goffman, Daniel, et Virginia H. Aksan. 2007. Negotiation With the Renaissance State: The Ottoman Empire and the New Diplomacy. In The Early Modern Ottomans: Remapping the Empire, 61–74. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521817646.
  • Gilbert, Wesley John. 2011. Our Man in Zanzibar: Richard Waters, American Consul (1837-1845). B.A. thesis, Departmental Honors in History, Wesleyan University.
  • Goffman, Daniel. 2002. The Ottoman Empire and Early Modern Europe. Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 9780521452809.
  • Mattingly, Garrett. 1963. Renaissance Diplomacy. The Bedford Historical Series. Londinii: Cape.
  • Steensgaard, Neils. 1967. Consuls and Nations in the Levant From 1570 to 1650. The Scandinavian economic history review 15(1):13–55. ISSN 03585522. doi:10.1080/03585522.1967.10414351.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad consulatus spectant.