Constitutio religiosa Elizabethana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Elizabetha I, regina Angliae, modicam constitutionem religiosam coegit quae post mortem controversa facta est.

Constitutio religiosa Elizabethana, Elizabetha I regina Angliae regnante facta, fuit responsum dissensionibus religiosis in societate Anglica per regna Henrici VIII, Eduardi VI, et Mariae I natis. Hoc responsum, res novae anni 1559 descriptum,[1] in duobus actibus Parlamenti Angliae perscriptum est: Actus Imperii anni 1558 libertatem Ecclesiae Anglicae a Roma restituit, Parlamento appellationem Supremum Gubernatorem Ecclesiae Anglicae Elizabethae concedente, cum Actus Uniformitatis anni 1559 formam novae ecclesiae Anglicae delinearet, Librum Precum Publicarum iterum constitutum comprehendens. De gubernatione ecclesiae, omnes praeter unum ex episcopis Marianis novum archiepiscopum Cantuariensem consecrare recusaverunt.[2] Matthaeus Parker, lector Universitatis Cantabrigiensis, presbyter, et olim vice cancellarius universitatis, ministrationis triplicis in diacono, presbytero, et episcopo in successione apostolica conservandae cupidus, a quattuor episcopis mense Decembre 1559 consecratus est, quorum duo per ordinalem anni 1550, duoque per pontificalem Romanum annorum 1530 ordinati erant. Omnes quattuor ab hominibus in ordinibus Catholicis Romanis consecrati erant. Ecclesia, quamquam theologice correcta, se ex antiqua ecclesiae institutionalis gubernatione non eripuit.

Regnans in Excelsis, bulla apostolica 25 Februarii 1570 a Pio Papa V promulgata, declaravit "flagitiorum servam Elizabetham praetensam Angliae reginam" esse haereticam, omnes eius subiectos a fide ei obligata solvit, atque omnes qui eius mandatis oboedirent excommunicavit.[3] Bulla, inter offensas et inurias reginae, affirmavit "secutisque et amplexis haereticorum erroribus, regium consilium ex Anglica nobilitate confectum diremit; illudque obscuris hominibus haereticis complevit, Catholicae fidei cultores oppressit, improbos concionatores atque impietatum administros reposuit."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dickens 1967, p. 401.
  2. Lex canonica ex saeculo quarto saltem tres pro consecratione requisiit.
  3. Bulla, Latine scripta, ex initio appellatur, primis tribus verbis Deum attingentibus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dickens, A. G. 1967. The English Reformation. Fontana.
  • Haigh, Cristopher. 1993. English Reformations: Religion, Politics and Society under the Tudors. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Malby, Judith. 1998. Prayer book and People in Elizabethan and Early Stuart England. Cantabrigiae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]