Conradus de Grunenberg
Res apud Vicidata repertae:
Conradus de Grunenberg, vulgo Konrad von Grünenberg (natus ante annum 1430; mortuus 1494), filius praefecti urbis Constantiae in Germania ibique educatus, fuit aulicus imperatoris Friderici III et architectus. Peregrinationem ad Terram Sanctam a mense Aprili usque in Decembrem 1486 fecit. Propter libros duos a se scriptos et pictos celebratur, videlicet Armoriale et Peregrinationem.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]

- Reginald Grünenberg, "Ritter Conrad, mein Vater und ich" in Die Welt (25 Augusti 2009)
- Andreas Klußmann, In Gottes Namen fahren wir. Die spätmittelalterlichen Pilgerberichte von Felix Fabri, Bernhard von Breydenbach und Konrad Grünemberg im Vergleich. Saarbrücken: Universaar, 2012. ISBN 978-3-86223-076-1
- "Ritter Konrad Grünenberg" in Philipp Ruppert, Konstanzer geschichtliche Beiträge (aliter Konstanzer Beiträge zur badischen Geschichte) fasc. 2 (1890) p. 34 sqq.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Conradum de Grunenberg spectant. |