Communitas Sancti Martini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Communitas Sancti Martini (Turonensis) saecularum sacerdotum ac diaconorum sodalitium est, qui apostolatum suum principaliter ad quamdam dioecesem ministrandam, commune vivunt ac peragunt (forma iuridica est 'consociatio clericalis publica iuris pontificalis'). Quae, mense Septembri 2014, circiter 85 cleros ac 90 alumnos comportat.

Cuius sedem atque domum formationis Condate (apud Blesas) ab anno 1993 usque ad annum 2014 habet.

Plerumque octo anni formationis ab alumnis requiruntur, ut in numero membrorum ejusdem Communitatis interesse valeant.

Communitas Sancti Martini sua membra episcopis mandat, qui eis diversas apostolicas missiones - ministerium apud parrochiam, scholam, sanctuarium, domum pro senioribus - concredere desiderant. Quae sive Francia sive extra Franciam fiunt.

Vita communis et mobilitas duae principales notae vitae 'martinianae' videntur. Sodales, sacerdotes vel diaconi, saltem tres simul mandati, cum spirituali et pragmatica fraternitate convivunt ac collaborant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1976 a gallico sacerdote Ioanne Francisco Guérin, secundum Concilii Vaticani II renovationi exhortationem, inchoata est et a Ioseph cardinale Siri, archiepiscopo Ianuensis anno 1979 Ianua erecta est.

Primissimi sodales Communitatis Sancti Martini anno 1976 Ianuae (loco Voltri) in convento fratrum minorum recepti sunt. Vitam communem circum Reverendum Ioannem Franciscum Guérin conditorem peragabant. Qui in seminario archidioecesis Ianuae studebant.

Anno 1983 Communitas primam vocationem ad quoddam ministerium exercendum in dioecesi Foroiuliensis-Tolonensis accepit.

Anno 1993 occasio ut sedes ac domus formationis Franciam (Condatem, apud Blesas) transferretur data est. Iam locum sedis idem est domus formationis. Ibi alumni Communitatis ad sacerdotium vel diaconatum sese praeparant. Pars intellectualis hujus formationis Schola superioris Philosophiae ac Theologiae curat. Quae ab anno 2007 Pontificiae Universitati Lateranensis (Romae) consociata est.

Die 2. octobris 2012, Reverendus Paulus Préaux, moderator generalis Communitatis Sancti Martini decisionem publiciter annuntiavit abbatiam Nostrae Dominae Evronis, pago Meduanae, acquirendam esse.

Deinde, mense Septembri anno 2014 sedes ac domus formationis ibi transferatae sunt. Die 4. octobris 2014, primi sodales Evrone, ab ordinario loci Theodorico Scherrer, episcopo Vallis Guidonensis, diaconalem ordinationem receperunt.

Episcopi e Communitate vocati[recensere | fontem recensere]

Inter gallicos episcopos sunt tres qui Communitati Sancti Martini interfuerunt :

  • Dominus Ioannis Maria Le Vert, ab anno 2007 Corisopitensis ac Leonensis episcopus, qui eamdem Communitatem anno 1995 ad transmigrandum in dioecesi Turonensi reliquerat.
  • Dominus Marcus Aillet, ab anno 2008 Baionensis, Lascurrensis ac Oloronensis episcopus.
  • Dominus Nicolas Thevenin, archiepiscopus titularis Aeclanensis, ab anno 2013 apostolicus nuntius in Guatimalia.
  • Dominus Ioannis-Marcus Eychenne, ab anno 2014 Appamiensis episcopus, qui eamdem Communitatem ad transmigrandum in dioecesi Aurelianensi reliquerat.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]