Roman numeral 10000 CC DD.svg

Columbia (flumen)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula geographica

Columbia est maximum flumen in regione Pacifica boreo-occidentali situm. In montibus Saxosis Columbiae Britannicae oriens, ad boreo-occidentem, dein ad meridiem in Vasintoniam fluit, postea se ad occidentem vertit, maiorem partem finis inter Vasintoniam et Oregoniam formans, postremo in oceanum Pacificum effluit. Flumen est 2000 km longum; maximum flumen quod in Columbiam fluit est flumen Snake. Totum systema fluviorum, in septem civitatibus Civitatum Foederatarum et unam provinciam Canadae patens, tam magnum est circiter quam Francia.

Columbia habet quartum a maximo volumen omnium fluviorum Civitatum Foederatarum, et maximum ex fluviis qui in Pacificum effluunt. Propter magnam fluctionem et clivum satis praecipitem multam energiam generare potest. Quattuordecim moles hydroelectricitae in flumine principali et aliae in fluviis influentibus plus potentiae hydroelectricae creant quam omnia alia flumina Americana.

Amnes influentes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cody, Robin. 2012. Voyage of a Summer Sun: Canoeing the Columbia River. Corvallis Oregoniae: Oregon State University Press. ISBN 9780870716614.
  • MacGibbon, Elma. 1904. Leaves of Knowledge. Washington State Library's Classics in Washington History collection. ISBN 9781110684953. Shaw & Borden. DJVU.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!