Planities Columbiana

Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 45°59′58″N 119°00′05″W / 45.99944°N 119.00139°W / 45.99944; -119.00139
E Vicipaedia
Planities Columbiana multum Gregis Basaltis Fluminis Columbiani comprehendit, colore viride in hac tabula geographica exhibitum. Urbes Spocanum, Yakima, et Pascum in Vasingtonia et urbs Pendeltonia in Oregonia super Planitie Columbiana patent.

Planities Columbiana[1] est vastus campus geologicus et geographicus, qui in partibus Vasingtoniae, Oregoniae, Idahique civitatum Americanarum invenitur.[2] Quae regio est lata basaltis inundationis planities inter Montes Cascade? et Montes Saxosos iacens, a Flumine Columbiani omnino persecta.

Flora[recensere | fontem recensere]

Pars Planitiei Columbianae cum Planitie Columbiana oecoregione consociatur, quae vicissim est pars oecoregionis terrarum graminearum temperatarum et subtropicarum, savannarum, et terrarum fruticum Nearcticarum biomae terrarum graminearum temperatarum, savannarum, et terrarum fruticum.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Inter magnas urbes in Planitie Columbiana in Vasingtonia est Spokanum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. USGS 1992.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • USGS (United States Geological Survey). 1992. "Columbia Plateau," Geographic Names Post Phase I Board/Staff Revisions, 30 Decembris 1992.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Columbianum spectant.