Colossi Memnonis
Colossi Memnonis (Arabice تمثالا ممنون) sunt binae Amenophidis III pharaonis statuae lapideae monumentales in litore occidentali Thebis sitae. Quae sunt ultima ingentis templi vestigia, quod ante aditum Templi Mortuarii Amenophidis III stant, maximi templi in Necropoli Thebana positi. Ex anno 1350 a.C.n., aetate domus duodevicesimae Aegypti exstant, et celebri inter Graecos Romanosque antiquos, peregrinatores recentiores, et Aegyptologos erant.[1][2]
Colossus septentrionalis, quem Memnonem nuncupantes prisci auctores commemoraverunt, ruptus terrae motu anno 27 a.C.n partim collapsus est.
De templo Amenophidis III
[recensere | fontem recensere]Duae statuae colosseae in vestibulo templi decies centenum? milium? annorum Amenophidis III stabant, quo in illo tempore nullum fanum in occidentali ripa Thebarum maior erat. Magnitudo templi ex altitudine statuarum ambarum excogitari potest, quod a claro architecto pharaonis effectum est.
Usque ad annum 2002, terrae arabiles cultae adeo superficiem templi operiebant, ut colossi tantum apparerent. Interim factae sunt excavationes, quo melius architectura et forma illius sanctuarii Ammoni gloriaeque Amenophidis III ipsius dicati intelligantur.
De statuis
[recensere | fontem recensere]Descriptio
[recensere | fontem recensere]Duo colossi pharaonem sidentem in solio maiorum effigiunt, manibus in genibus positis; in utroque latere crurum eius mater Mutemuia et uxor Tiji? finguntur. Utrubique in solio est Sema-Taouy, signum unionis Aegypti superioris et Aegypti inferioris. Falconis caput, quod signum Hori est, septentrionalem colossum distinguit.[3]
De sonoro phaenomeno
[recensere | fontem recensere]Strabo, historicus et geographus Graecus primo saeculo, primus scriptorum hos colossos commemorat:
Illic autem sunt duo colossi monolithi, alter alteri proximus. Prior incolumis est, sed alterius partes omnes sede superiores post terrae motum, ut aiunt, collapsae sunt. Strepitus par parvulae percussioni cottidie semel a sidenti in solio baseque emitti creditur. Ego vero, qui in ipsis locis cum Aelio Gallo et eius comitatu amicorum militumque aderam, hunc strepitum circa horam primam audivi.— Interpretatio libera.[4]
Terrae motus reapse anno 27 a.C.n evenit, uno anno ante Strabonis adventum; statua rupta est septentrionalis.
Strabo addit se de origine strepitus dubium esse. Curiositate vagante, de colosso haud pauci scriptores locuti sunt: Plinius Maior,[5] Tacitus,[6] et Pausanias.[7]
Hanc rem mirabilem esse clamorem Memnonis, herois belli Troiani, qui matri Aurorae salutem diceret, Graeci Romanique putabant.
Philostratus Atheniensis in Vita Apollonii Tyanei longam descriptionem statuae facit. Censet Memnonem non Troiae, ut ceteri tradant, sed in Aethiopia mortuum esse, ubi per aetates quinque regnaverit.
Statua ad orientem solem spectat; imberbem effigit iuvenem; e lapide nigra facta est; ambo pedes juncti sunt, ut usus in tempore Daedaleo erat; ambae manus rectae sunt sedemque premunt: credas virum de sella surrecturum. . . . Cum primi radii solis statuam icerunt (quod solis ortu fit), [advenae] non potuerunt quin admirarentur. Colossus enim, simul atque os eius sol petit, loquitur, et oculi eius, quales hominum in sole expositorum, nitescunt.— Interpretatio libera.[8]
De peregrinationibus
[recensere | fontem recensere]Colossus cito fit locus peregrinationis Graecis et Romanis, qui frequentes venerunt auditum Memnonis oraculum. Est etiam talis attractio advenarum, quales pyramides.[9] Qui visitaverant tunc inscriptionem relinquere consueverunt: "Memnonem audivi", cum nominibus suis, die et hora adventus.[10] Quidam carmina quoque composuerunt, quae in colosso inscripserunt.[11] Ita Iulia Balbilla epigrammata composuit, ut visitatio imperatoris Hadriani anno 130 celebraretur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Luxor, Egypt". BBC News.
- ↑ Wilfong, T.; S. Sidebotham; J. Keenan; DARMC; R. Talbert; S. Gillies; T. Elliott; J. Becker. "Places: 786066 (Memnon Colossi)". Pleiades.
- ↑ Rosenmeyer 2018.
- ↑ Strabo, Geographica, 17, 1, 46 : Ἐνταῦθα δὲ δυεῖν κολοσσῶν ὄντων μονολίθων ἀλλήλων πλησίον, ὁ μὲν σώζεται, τοῦ δ´ ἑτέρου τὰ ἄνω μέρη τὰ ἀπὸ τῆς καθέδρας πέπτωκε σεισμοῦ γενηθέντος, ὥς φασι. Πεπίστευται δ´ ὅτι ἅπαξ καθ´ ἡμέραν ἑκάστην ψόφος ὡς ἂν πληγῆς οὐ μεγάλης ἀποτελεῖται ἀπὸ τοῦ μένοντος ἐν τῷ θρόνῳ καὶ τῇ βάσει μέρους· κἀγὼ δὲ παρὼν ἐπὶ τῶν τόπων μετὰ Γάλλου Αἰλίου καὶ τοῦ πλήθους τῶν συνόντων αὐτῷ φίλων τε καὶ στρατιωτῶν περὶ ὥραν πρώτην ἤκουσα τοῦ ψόφου.
- ↑ Plinius Maior, Naturalis Historia, 36, 58, 7-10: Non absimilis illi narratur in Thebis delubro Serapis, ut putant, Memnonis statuae dicatus, quem cotidiano solis ortu contactum radiis crepare tradunt.
- ↑ Tacitus, Annales, 2, 61, 1-6: Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula.
- ↑ Pausanias, 1, 42, 3: Ἐμοὶ δὲ παρέσχε μὲν καὶ τοῦτο θαυμάσαι· παρέσχε δὲ πολλῷ μάλιστα Αἰγυπτίων ὁ κολοσσός. Ἐν Θήβαις ταῖς Αἰγυπτίαις, διαβᾶσι τὸν Νεῖλον, πρὸς τὰς Σύριγγας καλουμένας, εἶδον ἔτι καθήμενον ἄγαλμα ἠχοῦν – Μέμνονα ὀνομάζουσιν οἱ πολλοί. Τοῦτον γάρ φασιν ἐξ Αἰθιοπίας ὁρμηθῆναι ἐς Αἴγυπτον, καὶ τὴν ἄχρι Σούσων. Ἀλλὰ γὰρ οὐ Μέμνονα οἱ Θηβαῖοι λέγουσι, Φαμένωφα δὲ εἶναι τῶν ἐγχωρίων, οὗ τοῦτο ἄγαλμα ἦν. Ἤκουσα δὲ ἤδη καὶ Σέσωστριν φαμένων εἶναι τοῦτο ἄγαλμα· ὃ Καμβύσης διέκοψε. καὶ νῦν ὁπόσον ἐκ κεφαλῆς ἐς μέσον σῶμά ἐστιν ἀπερριμμένον, τὸ δὲ λοιπὸν κάθηταί τε καὶ ἀνὰ πᾶσαν ἡμέραν ἀνίσχοντος ἡλίου βοᾷ, καὶ τὸν ἦχον μάλιστα εἰκάσει τις κιθάρας ἢ λύρας ῥαγείσης χορδῆς.
- ↑ Philostratus, Vita Apollonii Tyanei, 6, 4: Τὸ δὲ ἄγαλμα τετράφθαι πρὸς ἀκτῖνα μήπω γενειάσκον, λίθου δὲ εἶναι μέλανος, ξυμβεβηκέναι δὲ τὼ πόδε ἄμφω κατὰ τὴν ἀγαλματοποιίαν τὴν ἐπὶ Δαιδάλου καὶ τὰς χεῖρας ἀπερείδειν ὀρθὰς ἐς τὸν θᾶκον, καθῆσθαι γὰρ ἐν ὁρμῇ τοῦ ὑπανίστασθαι. Τὸ δὲ σχῆμα τοῦτο καὶ τὸν τῶν ὀφθαλμῶν νοῦν καὶ ὁπόσα τοῦ στόματος ὡς φθεγξομένου ᾄδουσι, τὸν μὲν ἄλλον χρόνον ἧττον θαυμάσαι φασίν, οὔπω γὰρ ἐνεργὰ φαίνεσθαι, προσβαλούσης δὲ τὸ ἄγαλμα τῆς ἀκτῖνος, τουτὶ δὲ γίγνεσθαι περὶ ἡλίου ἐπιτολάς, μὴ κατασχεῖν τὸ θαῦμα, φθέγξασθαι μὲν γὰρ παραχρῆμα τῆς ἀκτῖνος ἐλθούσης αὐτῷ ἐπὶ στόμα, φαιδροὺς δὲ ἱστάναι τοὺς ὀφθαλμοὺς δόξαι πρὸς τὸ φῶς, οἷα τῶν ἀνθρώπων οἱ εὐήλιοι.
- ↑ Lucien de Samosate (2015)
- ↑ Omnes inscriptiones Graecae et Latinae in colosso scriptae hic inspici possunt.
- ↑ Gangloff 2011.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. Bernand et É. Bernand, Les inscriptions grecques et latines du colosse de Memnon, Lutetiae: Picard, 1960.
- Glen W. Bowersock, "The Miracle of Memnon", Bulletin of the American Society of Papyrologists, 21, 1984, p. 21-32.
- R. Drew Griffith, "The Origin of Memnon", Classical Antiquity, 17, 1998, p. 212-234.
- P. A. Rosenmeyer, The Language of Ruins: Greek and Latin Inscriptions on the Memnon Colossus, Oxoniae: Oxford University Press, 2018.
- C. Schmidt Heidenreich, "Soldats . . . et touristes ? À propos des graffiti militaires du Colosse de Memnon", in M. Horster et M. Scholz (ed.), Lesen und Schreiben in den römischen Provinzen, Moguntiaci: RGZM, 2015, p. 91-106.
- A. Gangloff, "Les poètes hellénophones sur le colosse de Memnon", in Médiateurs culturels et politiques dans l’Empire romain. Voyages, conflits, identités, Lutetiae: De Boccard, 2011, p. 37-57.