Iulia Balbilla

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mausoleum Philopappi sumptu sororis Balbillae aedificatum.

Iulia Balbilla (floruit 130) est poetria Romana antiqua cuius Graeci versus in parte inferiore Memnonis colossei ad Thebas erecti leguntur ; tum enim imperatorem Hadrianum et eius uxorem Sabinam in Aegyptiaca peregrinatione comitabatur et Thebas venerant Memnonem ad Auroram canentem auditum, rem quam Graeci antiqui mirabantur et ad fabulam mythologicam referebant quia causam naturalem non perspiciebant. Tale fuit huic lapideo carmini argumentum nec tamen suis maioribus quoque gloriari poetria praetermittebat, avo materno Claudio Balbillo, docto astrologo, et a patre serie Antiochorum, regum Commagenae.

Dives erat et monumentum funebre sumptuosissimum fratri Gaio Iulio Antiocho Epiphani Philopappo Athenis circa 116 aedificandum curavit, cuius ruinae hodieque admirationem movent.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Stemma gentis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Inscriptiones antiquae in colosseo Memnone repertae et in linguam Francicam versae Viatores enim vocem e lapide emissam audisse scripto testari solebant.