Daryl Impey

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Impey in Circuitu Albertae anno 2014.

Daryl Impey (natus Ioannesburgi die 6 Decembris 1984) est professionalis birotarius Africae Australis, qui pro Mitchelton–Scott UCI WorldTeam cursu viario certat.[1]

Olympiis aestivis annis 2012 et 2016 interfuit. Anno 2012, Circuitui Italiae interfuit, sed cursum non confecit. Anno 2015 in Circuitu Hispaniae locum octogesimum quartum adeptus est. In Circuitu Franciae stationem quartam (certamen temporis manuum) anno 2013 vicit et tuniculam flavam post stationes sextam septimamque gerebat, atque in eodem circuitu die 14 Iulii 2019 stationem nonam vicit.

Primus competitor Tour Down Under in Australia annis continuis (2018, 2019) vicit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Mitchelton-Scott finalise 25-rider roster for 2019". Cyclingnews.com. Immediate Media Company. 15 Novembris 2018 .
  2. "Daryl Impey wins Santos Tour Down Under, Andre Greipel claims final stage | CyclingTips". CyclingTips. 21 Ianuarii 2018 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]