Cellula Schwannia
Cellulae Schwanniae alias neurolemmocyti sunt genus cellularum glialium in systemate nervoso peripherico, a biologista Germanico Theodoro Schwann inventae. Eadem vice in systemate nervoso peripherico funguntur atque oligodendrocyti in systemate nervoso centraliː vagina myelini axones circumdant. Non eodem modo tamenː nam non pseudopedes protrudunt qui sese circa partem axonum volvunt sed ipsae cellulae Schwanniae axonibus sese circumvolvunt. Ita superstratae membranae lipideae axonem a liquore extracellulari electrice dissociant et fluxum iontium trans membranam axonalem cohibent. Quo facto celerius signa electrica longitudinem axonum percurrunt[1]. Non enim per omnem membranam axonis fit inversio polorum electricorum sed per intervalla ubi myelinum cessat (qui loci nodi Ranvierei appellantur). Ita conductio electrica non continuo sed saltatorie fit.
Si quis axon in systemate nervoso peripherico laesus est et pars decidit neurolemmocyti vagina effecta neuronibus opem ferunt ut axones regenerentur[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Ksénia Oguievetskaia, Carmen Cifuentes-Diaz, Jean-Antoine Girault et Laurence Goutebroze, "Contacts cellulaires des fibres myélinisées du système nerveux périphérique", M/Sː médecine sciences, 2005ː 161-9
- Schwann cells : methods and protocols, curantibus Paula V. Monje et Haesun A. Kim. Humana press, 2018.