Nodus Ranvier

Inter cellulas Schwannias flavo colore distinctas et myelini vaginam circa axones efficientes cernuntur nodi Ranvieri.
Nodus Ranvieri est brevis axonum myelini vagina tectorum pars ubi myelinum intermittiturː ibi sunt canales iontici quibus ionta Na+ in cellulam intrare possunt et potentia electrica per membranam lipideam iontibus impermeabilem creatur. Alibi enim myelinum axonem electrice a liquore extracellulari dissociat. Ita cum signum per axonem mittitur, inversio polorum electricorum non continua per totam membranam fit, sed a nodo Ranvieri ad proximum velut saltum facit. Quae conductio electrici fluxus saltatoria dicitur, et celeritatem transmissionis multum auget[1].
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 4.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 pp.126-9.
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
- I. Lorena Arancibia-Carcamo, David Attwell. "The node of Ranvier in CNS pathology", Acta Neuropathologica, 2014ː 161–75.
- Thomas Roux, Microglia-nodes of Ranvier interaction during repair, Parisiis, 2020 (Dissertatio academica).
- Keiichiro Susuki, Matthew N Rasband, "Molecular mechanisms of node of Ranvier formation", Current Opinion in Cell Biology , 2008ː 616–23.
- Joy C. Zagoren et Sergey Fedoroff, curatores. The node of Ranvier. Academic Press, 1984. Nonnullae paginae apud Guglum librorum.