Myelinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cellulae Schwanniae flavo colore distinctae myelini vaginam circa axones efficiunt.
Idem transverse visum.

In neuroanatomia myelinum est tegumentum lipideum quo nonnulli axones teguntur quibus candidum colorem confert ("substantia alba" in cerebro). Myelinum e cumulatis membranis constat quarundam cellularum glialium sese circa axones circumvolventium (de oligodendrocytis in systemate nervoso centrali agitur, de cellulis Schwanniis in systemate nervoso periphericɒ). Nam membranae lipideae cumulatae axonem a liquore extracellulari electrice dissociant et fluxum iontium trans membranam axonalem cohibent. Quo facto celerius signa electrica longitudinem axonum percurrunt[1]. Non enim continuum est tegumentum sed per certa intervalla intermittitur ubi membrana axonis nuda relinquitur et multos canales ionticos praebet quibus ionta Na+ in neuronem intrare possunt. Qui loci nudi 'nodi Ranvierei' dicuntur. In homine circiter 1 mm inter duos nodos Ranviereos interesse solet. Ita cum signum per axonem mittitur inversio polorum electricorum non continua fit per totam membranam sed a nodo Ranviereo ad proximum velut saltum facit. Quae conductio electrici fluxus "saltatoria" dicitur et celeritatem transmissionis multum auget.

Myelinum laesum multiplicis sclerosis causa est, morbi gravissimi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 4.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 pp.126-9 et 177.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Lucas Baudouin, Noémie Adès, Lamia Bouslama-Oueghlani. "La myéline : Un nouvel acteur dans la plasticité cérébrale". M/S médecine/sciences, 2021ː 535-538.
  • Myelin : basic and clinical advances, curantibus Kazunori Sango, Junji Yamauchi, Toru Ogata. Springer, 2019. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • Myelin : methods and protocols, curante Ashwin Woodhoo. Humana Press, 2018
  • Bernard Zalc et Florence Rosier, La myéline : le turbo du cerveau, Odile Jacob, 2016. Translatio Anglica, Oxford University Press, 2018ː Myelin : the brain's supercharger

Nexus externi[recensere | fontem recensere]