Oligodendrocytus
Oligodendrocyti sunt genus cellularum glialium in systemate nervoso centrali. Verba Graeca e quibus nomen eorum compositum est "cellulas paucorum ramorum (verbatimː arborum)" Latine interpretari possis. Eadem vice in systemate nervoso centrali funguntur atque cellulae Schwannenses in systemate nervoso periphericoː vagina myelini axones circumdant. Non eodem modo tamenː nam non ipsi oligodenrocyti axonibus sese circumvolvunt sed pseudopedes protrudunt qui sese circa partem axonum volvunt. Ita superstratae membranae lipideae axonem electrice dissociant et fluxum iontium trans membranam axonalem cohibent. Quo facto celerius signa electrica longitudinem axonum percurrunt[1].
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Sherwood, Klandorf, Yancey, Animal physiologyː from Genes to Organisms, 2013ː 5.3. Interpretatio Francogallicaː De Boeck, 2016 pp.168-9.
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
- The biology of oligodendrocytes, curantibus Patricia J. Armati et Emily K. Mathey. Cambridge University Press, 2010 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Monika Bradl et Hans Lassmann, "Oligodendrocytes: biology and pathology", Acta Neuropathologica, 2010ː 37-53.
- Oligodendrocyte : methods and protocols, curantibus David A. Lyons et Linde Kegel. Humana Press, 2019.