Jump to content

Catharevusa

E Vicipaedia

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (800–300 a.C.n.)
Koine (300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (600–1500)
Vestigia Catharevusae in lingua hodierna: 1, morphologia: finalis -ν in κλασσικόν; 2, scriptura polytonica; 3, vocabularium: οἶκος; 4, morphologia: participium passivum aoristi ἰδρυθείς; 5, casus: dativus (τῷ).

Catharevusa (Neograece Καθαρεύουσα [kaθaˈre̞vuˌsa]) est lingua Graeca "pura" et emendata, ab Adamantio Corae saeculo undevicesimo ineunte excogitata, quae lingua publica Graeciae usque ad annum 1976 fuit.

Catharevusa linguae Graecae antiquae communi similis est; Coraes linguam vulgarem quam maxime emendare et a verbis alienis (ut puta Turcicis) puram facere voluit, non autem linguam Graecam saeculi quarti a.C.n. restiture. Ita pro verbo vulgari ψάρι (piscis) non antiquum ἰχθύς, sed verbum Graecae recentioris ὀψάριον proposuit. Alii autem alia poposcerunt, quidam etiam meram dialectum Atticam. Unica quidem Catharevusa numquam exstabat; plus erat in scriptis quam in sermonibus. Varii scriptores variis modis Catharevusa Demoticaque usi sunt.

Regnum Graeciae(en) ab initio (anno 1832) Catharevusam elegit, linguam vulgarem seu demoticam neglegens. Paulatim numerus hominum crescebat qui Catharevusam recusaverunt, praecipue post secundum bellum mundanum, inter quos poetae, qui linguam arte factam repudiaverunt, quia vitam veram describere voluerunt, et magistri, quia intellexerunt discipulos successu carere, quod nimium temporis in grammaticam obsoletam consumpserunt.

Anno 1976, duos annos post libertatem rei publicae restitutam, pro Catharevusa "lingua Neograeca communis" (Νεοελληνική κοινή), quae est sermo demotica (Δημοτική) cum quibusdam proprietatibus e Catharevusa oriundis, in linguam publicam electa est.

Nexus interni