Lingua scripta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Scheda speciminis a Gulielmo Caslon, conditore typorum, facta. Ex Cyclopaedia, or an Universal Dictionary of Arts and Sciences (1728).

Lingua scripta est repraesentatio linguae per systema scribendi, inventum pueris docendum, qui linguam dictam (linguam oralem vel gesticulatoriam) per expositionem indocti discent. Lingua scripta solum ut complementum certae linguae dictae exstat, et nulla lingua naturalis solum scribitur. Linguae autem exstinctae reapse solum scribi possunt, cum solum earum scripta supersint.

Lingua scripta contra linguam dictam[recensere | fontem recensere]

Linguae scriptae mutantur tardius quam linguae dictae. Cum unum aut plura registra linguae a lingua dicta magnopere deflectantur, effectus diglossia appellatur; talis autem diglossia saepe una lingua habetur, inter linguam litterariam et alia registra inventa, praecipue si systema scribendi eius pronuntiatum refert.

Nati linguae Anglicae scriptores et lectores saepe non sciunt Anglicam scriptam, ob multiplicem naturam suae orthographiae, interpretationem aliquantulum artificiosam esse. Usitata Anglicae orthographia, saltem in vocabulis hereditate exceptis, recentiorem Anglicae Mediae phonologiam conservat, quae nunc dialectus orationis neminis est. Ergo, ob artificiosam huius recentioris formae linguae per scripturam conservationem, multum quod nos Anglice scribunt fortasse intellegi a Galfrido Chaucer (1343–1400), etiamsi nostram linguam dictam bene intellegere non possit.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ankerl, Guy. 2000. Global Communication without Universal Civilization. In Coexisting Contemporary Civilizations: Arabo-Muslim, Bharati, Chinese, and Western, 59–66, 235–236. GINU societal research, 1. Genavae: INU Press. ISBN 2881550045.