Jump to content

Lingua Graeca media

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Graeca Media)

Lingua Graeca media (Neograece:Μεσαιωνική ελληνική γλώσσα; etiam "lingua Romana" (Ρωμαϊκή γλώσσα) appellata,[1] est species linguae Graecae inter exordium medii aevi anno circa 600 et expugnationem Constantinopolis anno 1453 factae, qui commune finis mediae aetatis in Europa austroorientali habetur. Lingua Graeca sola lingua imperii Romani orientalis facta est, qua re hic status linguae saepe etiam lingua Byzantina nominatur.

Interdum iam quartum saeculum p.C.n. initium huius status linguae existimatur, sed hoc arbitrarius statum esse videtur. Septimo tandem saeculo mores atque institutiones imperii tam profunde commutatae sunt, ut ibi discrimen inter antiquam Graecam linguam et mediam ponere fas esse videtur. Constat hic status linguae quasi ligamen inter antiquam et recentem Graecam linguam esse quod etsi in scriptis plurima specifica antiquae linguae retinebantur simul lingua cottidiana magis magisque indicia recentioris linguae Graecae exhibebat.

Indagnatio? mediae linguae Graecae est pars Byzantinisticae rationis.

  1. Hakkarainen 2009; Haldon 2000.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hakkarainen, Mika (2009) Bysantin kreikka. Keskiajan avain ['Clavis medii aevi'], ediderunt Lamberg, Marko & Lahtinen, Anu & Niiranen, Susanna, 426–443. Suomalaisen Kirjallisuuden Seura.
  • Haldon, John (2000) Byzantium: A History. Tempus.