Jump to content

Castellum Tenneberg

E Vicipaedia
Area cum pergolis interior, ubi etiam caupona est
Porta castelli

Castellum Tenneberg (Theodisce: Schloß Tenneberg) castrum quoddam est Gualtherihusae. Ad eum ducunt diversae semitae migratoriae, inter quas nota est sic dicta Alumnorum semita. Cuius origo est apud Ludos Salzmann ad Schnepfenthal. Augustus Trinius quoque castelli situm ex urbe eminentem laudavit.

Mentio prima castelli in documento quodam fuit anno 1176, ubi describitur Castrum nostrum Theneberg a Thuringiensi gravione Ludovico III. Sed excavationes archaeologicae temporis Merovingorum probarunt locum munitum multo antiquiorem esse. Erectus est burgus ubi mercatores in valle vias ingrediebantur, ut observarentur et servarentur et vectigalibus premerentur. Quorum multi salem Erfordiam transportabant a Bad Salzungen trans semitam Rennsteig. Postea graviones Thuringienses et (inde ab anno 1440) duces Saxoniae hic castellum venatorium instituerunt. Tamen sedes administratoria quoque fuit (Amt Tenneberg). In carcere usque mortem anno 1565 putuit sic dicta falsa regina Angliae. Ferunt eam phantasma trans burgi conclavia errare. In saeculorum cursu multae mutationes architectonicae factae sunt secundum temporum praedilectiones. Anno 1572 in possessionem Ducatus Saxoniae-Coburgi venit. Dux iuvenis Ioannes Casimir castellum relaxandi causa dilexit; iussit omnia mutari in complexum generis Renascentiae typici. Anno 1640 vel residentia ducalis sex menses hic fuit ducis Ernesti Pii, cum structura Castelli Friedenstein infinita esset. Eius filius Fredericus I anno 1675 venit. Fredericus II multis cum familiaribus in castello fuit. Ei debemus statum structorium hodiernum.

Anno 1719 aula festiva cui nomen Aula Ritter in tribus bellis diaetis Barocis numeratur. Compositio perfecta est architecturae plasticae picturae. Imago in laqueare opus magnum quoddam est pictoris aulici Ioannis Henrici Ritter. Res architectonicas disposuit Wolf Christophorus Zorn de Plobsheim Alsatianus qui insuper ecclesiam protestanticam parochialem magnificam in urbe excogitavit. Addita sunt capella et scalae pretiosae.

Expositio puparum et alia musealia

[recensere | fontem recensere]
In puparum museo
In puparum puellarum museo

Musei castellani pars maxime dilecta est expositio de pupis. Museum inde ab anno 1929 exstat. Origines productarum puparum in domibus privatis fuit. Vera amplaque fabricatio incohabatur, cum Ioannes Daniel Kestner puparum interna palea chartaque secata impleret. Antea omnia lignea fuerant. Anno 1904 in expositione mundana in Statibus Unitis (St. Louis) celebrata artifices palmam honoriam de pupis suis tulerunt. Saeculo XX ineunte plus quam duo milia hominum in tredecim ergasteriis puparum conficiendarum operam dabant. Tempore communismi, quo privata incepta spernebantur, omnia in unum locum coartata erant sub nomine VEB Puppenfabrik biggi Waltershausen. Inde ab anno 1990 finis pupis est Gualtherihusae, nisi agitur de pupis in museo admirandis.

Insuper sunt sectiones de historia regionali quoque in museo castellano. Annis 1990 partim spoliatae sunt museales camerae a furibus. Anno 1999 reinaugurata est expositio puparum amplificata in museo cum modernis apparatibus securitati sufficientibus. Anno 2012 aulae festivae restaurationes confectae sunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Michael Köhler: «Tenneberg» - Thüringer Burgen und befestigte vor- und frühgeschichtliche Wohnplätze. Jenzig-Verlag, Jena 2001, ISBN 3-910141-43-9
  • Hartmut Ellrich: «Waltershausen» - Schloss- und Residenzkirchen in Thüringen. Hrsg.: Evangelisch Lutherische Landeskirche in Thüringen. Wartburg-Verlag, Weimar 2007, ISBN 3-86160-163-X, p. 128–132
  • Bruno Kestner: Schloss Tenneberg. In: Monatsblätter für wanderfrohe Nachbarn. Heft 11. Jena 1925, p. 261–271.
  • Reinhard Fauer: Die Wiedergeburt des Schlosses Tenneberg und seines Heimatmuseums in Waltershausen. In: Hörselberg-Bote. Heft 39. Heimat-Verlag Hörselberg, Wutha-Farnroda 1999, p. 18–23.
  • Reinhard Fauer: Zwischen Sage und Wirklichkeit. Die Weiße Frau vom Schloß Tenneberg in Waltershausen. In: Hörselberg-Bote. Heft 23. Heimat-Verlag Hörselberg, Wutha-Farnroda 1995, p. 16–17.
  • Thomas Reinecke: Sanieren und Bauen im Denkmalbereich Schloss Tenneberg. In: Thüringer Museumshefte, 9. Jahr, 1. Heft, 2000.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Tenneberg spectant.