Gualtherihusa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Centrum Gualtherihusa ex aere photographice depictum

Gualtherihusa (Theodisce: Waltershausen) urbs quaedam in Circulo Gothensi, Germania, sita est. Altitudo eius 320 metrorum est incoliturque a 13.092 hominibus. Inde ab anno 2014 additus est Gualterihusae vicus propinquus Emsetal.

Historia[recensere | fontem recensere]

Oppidum semper magnum compitum fuit viarum commercialium: semitae salinae inter vallem Werratal et Erfordiam convenerunt vias conducentes Ysenaco Salfeldam Thuringorum. Proxima erat insuper Via Regia quae dicitur. Constructio Castelli Tenneberg saeculi XI exeuntis emolumento urbano valde profuit. Quoniam urbs Gota haud procul distat, Gualtherihusa tamen numquam maximi momenti fuit. Mentio fiat de ecclesia perpulchra protestantica secundum genus barocum exstructa. Architectus responsalis fuit Georgius Bähr qui postea Dresdae Ecclesiam Marianam erigi curaturus erat.

In urbis parte quae vocatur Schnepfenthal invenitur gymnasium illustre ab incluto paedagogo Christiano Gotthilf Salzmann nuncupata.

Urbis personae praeclarae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]