Jump to content

Carolus Blesensis

E Vicipaedia
Carolus Blesensis dux baiulus Britanniae.
Arma gentilitia domus Blesensis Castellionis.

Carolus Blesensis[1][2] sive de Blesis,[1] ex regia Gallica stirpe ortus, natus anno 1319 Blesis, mortuus die 29 Septembris 1364 Alraii, fuit ex hereditate patris dominus Guisiae et de iure uxoris baro Meduanae, vicecomes Lemovicensis, comes Goelonis, comes Pentevriae et dux Britanniae Minoris. Cum Ioanne Monteforti patre dein filio competitor Ioannis III Britanniae ad successionem fuit. Ob virtutes vitaeque non modo austeritatem sed vero integritatem pietatemque, post vitam defunctam ut sanctum colitur atque anno 1904 beatificatus est.

Filius natu minor erat Guidonis I comitis Blesensis et Margueritae Valensis Philippi Valensis soror. Sic erat regis Franciae, Philippi VI, nepos.

Rupis Deriani proelium comprehensioque Caroli Blesensis

Die 4 Iunii 1337 Lutetiae Carolus Blesensis in matrimonium Ioannam Pentevriae duxit. Haec Guidonis Pentevriae liberi ducis Arthuri II secundogeniti cum prima uxore Maria Lemovicensis filia erat. Per nuptialem pactionem dictus erat Carolus Blesensis gentilitia patrui sponsae, Ioannis III, arma et nomen Britanniae adsumpturus ac eidem prolis spe orbati duci successurus esse.[3]

Pro uxore successor successione litigiosa

[recensere | fontem recensere]

Cum viveret dux Ioannes successionem suam melius constabilire noluit, die 30 Aprilis 1341 obitus suus belli successionis Brittonici exordium praenuntiavit, quod viginti tres annorum durabit.

Caballicata competitoris eius

[recensere | fontem recensere]

Iam Maio ineunte Ioannes Montisfortis, alter coniugis Caroli patruus, ut successor se sistit et Portum Namnetum intravit, deinde Lemovices se transportavit sic et urbis et Ioannis III thesauri in suam potestatem redigit, posthaec Britanniae proceribus paene desertus, citato agmine conductis militibus se praemunivit corripendo praecipua ducati castra, nonnulli sine conflicto sicut Malestretum, Venetos, Quimperlium, Rupes Piriou, Coriosopitum, Briocum, Dinnanum et Mauronium[4]. Verumtamen non idem accidit apud Brestiam et Redonem ubi aliquantulum pugnare opus fuit. Deinceps adversario regis suis Eduardo Angliae occurrit cui homagium redit ratione comitatus Richmondiae, comitatus iste ex traditione duci Britanniae traditus, sed feudum Britanniae nisi e rege Franciae tenebatur neque hoc Montefortius[2] hauddum confirmatus erat.

Decretum Confluentii

[recensere | fontem recensere]

Ut liber Arthuri secundae nuptae cum uxore Iolanda primogenitus, sed ex omnibus tertius, Ioannes Montisfortis fratris primogeniti successionem ut suam sibi solum et in solidum vindicavit. Reapse erat ille frater naturalis et legitimus Ioannis III et gradu et consanguinitate proximior, verumtamen absque observatione usuum et consuetudinum generalium regni Franciae e contrario agnaticam[5] iuris Francici successionem linealem evocabat. Attamen per arestum die 7 Septembris eodem anno datum apud Confluentium, in curia regis et magno parium Franciae consilio suo, non solum de successione feudorum generaliter pro lineale cognatica[5] arguitur, sed vero quo feudis Britanniae, similiter ac multos alios feudos, usu et consuetudine sexus non obstans filiae etiam veniunt ad talia iura successionum.[6] Ea ratione primogenito defuncto sine liberibus, iura primogeniturae a secundogenito ad fratem transmittuntur, sed ipso iam defuncto huius liber primogenitus representat persona patris suis sicut vivum esset, eius patruos avunculosque excludendo. Ita rex Philippus VI Carolum Blesensis ut ducem baiulum Britanniae agnoscit et ille ratione feudi ut dominus suus huius vassali homagium ligium subsequentem recepit.[7]

Bellator contra Montefortios

[recensere | fontem recensere]

Ex rege Franciae confirmato ducati tenente, ut baiulus pro uxore, Blesensis e fratre regis Ioanne duce Normanniae adiumentum accipit et anno 1341 Octobri ineunte Andegavo Britanniam versus ingredit.

Primo contra patrem uxoremque

[recensere | fontem recensere]

Mense Octobri 1341 proelii coeperunt inter Carolum de Bleso et comitem Montisfortis ipsos apud Castrum Celsum, posthaec Novembri urbis Namnetis obsidione Montefortius comprehensus est, captivus castro Lupariense manebit. Ioanna Flandriae pro marito nominatim bellum perrexit, eorum filium mandaverit ad Eduardum III et cum eodem foedus fecerit.[8] Sicut Redones a parte Blesensis urbes multas captas sunt. Caroli ex progressione Hannebotum Ioanna Flandriae relinquit pro Brestia ubi copias Brittonicas Anglicasque colligaverit. Deinde per 1342 obsidione Venetorum Carolus ipse urbis deditionem obtinuerat, sed apud Brestiam et Montem Relaxum, proelis pars Caroli devicta est. Anno 1344 Montefortius, qui die 1 Septembris e captivitate aufugaverit, iterum Venetos adsumpsit. Ut copiae Anglorum ab illis Montefortii separatae sint, a Carolo Coriosopitum obsidetur et hoc praesente civitas e litore dum mare affluebat capta est atque ibi quatuordecim milia cives trucidati sunt. Anno 1345 eadem civitas a Montefortio obsessa est sed non capta et eodem anno Hanneboti adversa valetudine hic obiit.

Secundo contra uxorem filiumque

[recensere | fontem recensere]

Rursus Ioanna Flandriae, sed hoc tempore pro filio Ioanne Montisfortis, cuius tutor Eduardus III erat, contra Ioanna Pentevriae bellum perrexit. Die 18 Iunii 1347 proelio apud Rupem Deriani per certamen septies decies vulnerabatur Carolus succubens comprehensus est. Postquam captionem per Britanniam de loco in locum ductus fuit, denique Angliam traiecto, sic captivus manserit quasi annos novem. Anglia firmiter incarceratus fuit paene per tres primos annos. Inter omne tempus bis venit in Britanniam semel Franciam. Enimvero dum anno 1351 venit in Franciam cum Carolo Cerdae mariavit filam secundogenitam suam tractavitque cum rege Franciae de redemptione sua mediante nuptialem pactionem, attamen mariti fatum praematurum die 8 Ianuarii 1354 conventioni isti finem dedit. Anno 1352 Ioannes de Bellomanerio una cum aliis proceribus in ambasciatam mandatus est Eduardum III ad tractandum cum rege Blesensis supra liberationem. Et tractato Vestomonasteriensis quem propter implicationem caedis Caroli Cerdae Eduardus nequit observare hic et Carolus promiserunt maritare filium suum primogenitum cum altera filiarum regis et pro redemptione denariorum aureorum quadringenti milia solvere. Tandem die 10 Augusti 1356 tantummodo sub alio pacto quo mediante promissionem florinorum septigenti milia solutus erit.

A fronte equitantes duo competitores ad successionem ducati Britanniae proelio Alraii, a dextra Carolus Blesensis Ioannes de Monteforti (filius) a sinistra.
Proelio Alraii, e sinistra sub dextra, tabardis induti armis gentilitiis suis ornatis, secundus Carolus Blesensis, tertius Bertrandum Guesclinum, quintus Ioannes de Monteforti (filius) et sextus Ioannes Candosius sunt

Cum anno 1363 in Britannia, Blesensem inter et Montefortium, bellum recruderet, uterque partem Britanniae tenebat alterumque ex finibus regionis pellebat, Ioannes Alraium obsedit. Porro Blesensis, regis Franciae opem obtinuit, qui Bertrandum Guesclinum in auxilium misit. Montefortius quoque principis Gallensis suppetias recipit qui Ioannem Candosium cum quanta potuit milites ad copias Montefortii iunxerunt. Die 29 Septembris 1364 pugna acerrima fuerat, ex proceribus Bertrandus Guesclinus captus est et confossus Carolus Blesensis interiit dum Montefortius victor evasit. Ait Ioannes Froissartius tam apud Anglos quam Francogallicos, ut hoste cadente dissentio finiretur, si alteruter innimicorum in manu incideret edictum fuisse trucidaretur.

A pietate usque ad beatitudinem

[recensere | fontem recensere]

Corpus eius in locum Fratrum Minorum Guengampi primo requieverit, sed ab 1878 ossus eius ecclessia "Notre Dame de Grâces" prope Guengampum sunt. Ex beata stirpe ortus est, sanctorum duorum familia eius numerabatur, Ludovicum IX regem Franciae et Ludovicum Massiliensis episcopum Tolosae. Ratione vita et meritis ac miracula ei attribuitur inquisitione ad canonizationem requisita est.

Et vero non modo fuit humilis, simplex et begninus sed etiam magis quam ut moris devotione perfectus erat. Horas canonicas cum devotione dicebat, omnia ieiunia indicta per ecclesiam observabat, qualibet veneris die in locum piscis pulmentarium cum pane edebat, mirum in modum saepenumero confessione acceptus erat et recipiebat corpus Domini de quindena in quindenam. Non raro eleemosynas pauperibus dabat atque lavabat pedes eorum flexo uno genu et eis potum et cibum praebuit. Nonnullae donationes pro ecclesiis sacrariisque constiruit. In prosecutionem canonizationis Sancti Ivonis expendit florenorum tria milia atque dum Anglia captivus esset de vita Sancti Ivonis quamdam scriptura fecit Frequenter ad carnem induebat cilicio et sibi alias mortificationes infligabat. Inter eas insignis fuit cum de Turris Londinium recessisset, hieme gratias Deo agit pro liberatione. De campo in quo captus fuerat usque ad ecclesiam Trecorensem ubi reliquias Sancti Ivonis stabant, nihil aliud quod pallium indutus nudus pedes humo fortiter gelata iter fecit et cum Brittones miserantes stipas super semita sua sternerent strata via vitans in asperiora perseverabat; postquam nonnullis septimanis gradi nequit.[9]

Actiones canonizatione aliquod tempus a genere Ludovico Andegavensis defensae erant dum Ioannes IV Britanniae easdem refragatus erat, lente progrediebantur cum bulla apostolica Gregorius XI eas expedire petit, nihilominus in ipso temporis Aviniono huius profectionis reversionisque Romam in oblivionem iit.[10]. Denique die 14 Decembris 1904 a Pio X beatificatus erit.

Propago eius

[recensere | fontem recensere]

Ex uxore Ioanna Pentevriae liberi quinque habuit:

Filius nothus habuit unum:

  • Ioannes, dominus Averoultii, qui anno 1364 una cum patre proelio apud Alraium interiitur.

Nexus interni

Antecessor:
Ioannes III
Ioannis III arma gentilitia
dux baiulus Britanniae
de iure uxoris, una cum Ioannae Pentevriae
Carolis et Domus Blesensis Castellionis arma gentilitia Carolis arma gentilitia ex Ioanne III accepta Ioannae Pentevriae arma gentilitia

1341–1364
___________________________________________
Successor:
Ioannes IV
Ioannis IV arma gentilitia


Antecessor:
Guido VII Pentevriae
Guidonis VII arma gentilitia
vicecomes baiulus Lemovicensis
de iure uxoris

1341–1364
Successor:
Ioannes I Castellionis
Domus Blesensis Castellionis arma gentilitia
Antecessor:
idem
comes baiulus Pentevriae
de iure uxoris

1337–1364
Antecessor:
Henricus IV Avaugurii
Henrici et domus Avaugurii arma gentilitia
comes baiulus Goelonis
de iure uxoris

1337–1364
___________________________________________


Antecessor:
idem
baro baiulus Meduanae
de iure uxoris

1337–1364
Successor:
Ludovicus Andegavensis
Ludovici ut dux Andegavensis arma gentilitia
Antecessor:
Guido I Blesensis Castellionis
Domus Blesensis Castellionis arma gentilitia
dominus Guisae
de hereditate patris

1342–1360

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gui Alexis Lobinau, Dom, Histoire de Bretagne, Lutetiae, 1702, chez la veuve François Muguet, T. II. (Francogallice) et (Latine)
  • Jean Favier, La Guerre de Cent Ans, Lutetiae, 1980, Fayard. (Francogallice)
  • Ioannes Froissartius, Chroniques, Lutetiae, 1835, A. Derez , Liber I, pars I. [7] Gallica (Francogallice)
  • Jean-Christophe Cassard, Charles de Blois: 1319-1364. Duc de Bretagne et bienheureux, Brestiae, 1994, Centre de Recherche Bretonne et celtique, Université de Bretagne Occidentale, 1997. (Francogallice)
  • Jean-Christophe Cassard, Propagande partisane et miracle engagés dans la guerre de successsion de Bretagne, in: Annales de Bretagne et des pays de l'ouest, année 1995, vol. 102, N°102-2, pp. 7-24. [8] (Francogallice)
  • Laurent Héry, La "sainteté de Charles de Blois" ou l'échec d'une canonisation politique, in: Britannia Monastica, 2006, T. 10, pp. 21-41. [9] (Francogallice)
  1. 1.0 1.1 Gui Alexis Lobinau, Dom, Histoire de Bretagne, Lutetiae, 1702, chez la veuve François Muguet, T. II. [1] Libri Googles (Francogallice) et (Latine)
  2. 2.0 2.1 Bernard de Montfaucon, Les monuments de la monarchie Françoise, 1731, Lutetiae, chez Julien-Michel Gaudoin, T. III. [2] Libri Googles (Francogallice) et (Latine)
  3. Jean Froissart, Chroniques, Lutetiae, 1835, A. Derez , Liber I, pars I, cap. 147, pp. 127-128 [3] Gallica (Francogallice)
  4. Jean Favier, La Guerre de Cent Ans, Lutetiae, 1980, Fayard, p. 133. (Francogallice)
  5. 5.0 5.1 De linealibus agnatica cognaticaque, vide: Hugo Grotius, Iure belli ac paci, 1773, Traiecti ad Rhenum, ex officina Ioannis a Schoonhoven, Lib. II, Cap. VII. [4] Libri Googles (Latine)
  6. Hyacinthe Morice,Arrêt de Conflans in: Mémoires pour sevir de preuve à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 1747, Lutetiae, imprimerie Charles Osmont, T. I, p.1421. [5] Libri Googles (Latine)
  7. Arestum Conflantium, vide: Gui Alexis Lobinau, Dom, Arrêt de Conflans in: Histoire de Bretagne, Lutetiae, 1702, chez la veuve François Muguet, T. II., pp. 485-488. (Francogallice) et (Latine)
  8. Jean Favier, La Guerre de Cent Ans, Lutetiae, 1980, Fayard, p. 136 (Francogallice)
  9. Inquisitio de canonizatione Caroli Blesensis, vide: Gui Alexis Lobinau, Dom, Extrait de l'enquète faite à Angers sur la canonisation de Charles de Blois in: Histoire de Bretagne, Lutetiae, 1702, chez la veuve François Muguet, T. II., pp. 540-570. (Francogallice) et (Latine)
  10. Laurent Héry, La "sainteté de Charles de Blois" ou l'échec d'une canonisation politique, in: Britannia Monastica, 2006, T. 10, pp. 21-41. (Francogallice)
  11. Iacobus Wilhelmus Imhof, Corpus historiae genealogicae Italiae et Hispaniae, 1702, Norimbergae, Typis Ioannis Ernesti Adelburneri. [6] Libri Googles (Latine)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Blesensis spectant (Charles of Brittany, Charles de Blois).