Ioannes Frossardus

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioannes Froissartius)
Statua Ioannis Frossardi
aedium Musei Lupariensis, Lutetiae

Ioannes Frossardus[1] seu Froissartius[2] (vulgo Jean Froissart; natus circa annum 1337 Valencenis; mortuus post annum 1404) fuit rerum gestarum scriptor Francicus, qui Chroniques ("Chronica") de Belli Centum Annorum causa et prima parte scripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Isabella Bavarica Lutetiam ingressura

Ioannes sacerdotio destinatus magis poesi inflammabatur, ut anno 1338 historiam bellicam scribere inciperet. Francia tota lustrata anno 1361 in Angliam contendit ubi regina eum scribam instituit et in studiis iuvit. Frossardo multa itinera inter Scotiam et Italiam facere licuit. Anno 1373 praebendas Lestine apud Binchium in Hannonia nactus est; continuo autem vagabundus secretarius ducis Venceslai I Luxemburgensis fuit, cuius poemata inseruit in mythistoriam »Meliador«. Venceslao mortuo (1383) pro comite Guidone II de Blois-Châtillon mercennarius factus est et canonicus et aerarius Chimay in Wallonia. Anno 1394 rursus Britanniam Maiorem visebat unde mox in patriam revenit.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Angliae rex Ricardus II rebelles conveniens

Quin opus eius magnum historicum annos inter 1326 et 1400 complectens symbolam maximi momenti saeculi XIV explorandi esse nemo negaverit. Sermone vivo et imaginoso Angliam Scotiamque regibus Eduardo III et Ricardo II necnon Franciam regibus Ioanne, Carolo V et Carolo VI narrat. Neque res eodem tempus in Hispania Bataviaque actae tacentur. Terras alias verbis paucis quoque tangit. Res narratae raro aliis libris depromptae sunt - ut mos malus in multis historicis - sed aut in experientia propria aut in commentariis viva voce relatis fundamentum suum habent.

Editio princeps, cui tres redactiones fuerunt, vulgata est Lutetiae sub titulo »Chroniques de France, d'Angleterre, d'Écosse, d'Espagne, de Bretagne«. Versio Latina abbreviata titulo Frossardi, nobilissimi scriptoris Gallici, Historiarum opus omne anno 1537 prodit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Frossardi, nobilissimi scriptoris Gallici, Historiarum opus omne (Lutetiae, 1537)
  2. Bernard de Montfaucon, Les monuments de la monarchie Française, Lutetiae, 1730, Julien-Michel Gandouin, T. II. [1] Libri Googles (Francogallice) et (Latine)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cristian Bratu, « Je, auteur de ce livre »: L’affirmation de soi chez les historiens, de l’Antiquité à la fin du Moyen Âge. Later Medieval Europe Series (vol. 20). Lugduni Batavorum: Brill, 2019, ISBN 978-90-04-39807-8.
  • Nina Zenker: Der Breslauer Froissart im Spiegel spätmittelalterlicher Geschichtsauffassung. Petersberg 2018.
  • Michael Schwarze: Generische Wahrheit: höfischer Polylog im Werk Jean Froissarts. Stuttgardiae 2003.
  • Peter F. Ainsworth: Jean Froissart and the fabric of history. Truth, myth and fiction in the "Chroniques", Oxoniae 1990, ISBN 0-19-815864-5.
  • Georg Jäger: Aspekte des Krieges und der Chevalerie im XIV. Jahrhundert in Frankreich: Untersuchungen zu Jean Froissarts Chroniques. Bernae 1981.
  • Julia Bastin: Froissart. Chroniqueur, romancier et poète, editio altera, Bruxellis 1948.
  • Jean Alexandre C. Buchon (Hrsg.): Les chroniques de Sire Jean Froissart. Qui traitent des merveilleuses emprises, nobles aventures et faits d'armes advenus en son temps en France, Lutetiae 1835–1837.
  • Nicole Chareyron: Jean le Bel. Le maître de Froissart, grand imagier de la Guerre de Cent Ans, (Bibliothèque du Moyen Age, Bd. 7), Bruxellis 1996, ISBN 2-8041-2116-X.
  • Laurence DeLooze: Pseudo-autobiography in the fourteenth century. Juan Ruiz, Guillaume de Machaut, Jean Froissart and Geoffrey Chaucer, Gainesville 1997, ISBN 0-8130-1507-3.
  • Peter F. Dembowski: Jean Froissart and his Meliador. Context, craft and sense, (Edward C. Armstrong monographs on medieval literature, Bd. 2), Lexington 1983.
  • Peter F. Dembowski (ed.): Le paradis d'amour. L'orloge amoureus de Jean Froissart, (Textes littéraires français, Bd. 339), Genavae 1986.
  • Kristen Mossler Figg: The short lyric poems of Jean Froissart. Fixed forms and the expression of the courtly ideal, (Garland studies in medieval literature, Bd. 10), Neoeboracum/Londinii 1994, ISBN 0-8153-1351-9.
  • Julie Singer: L’horlogerie et la mécanique de l’allégorie chez Jean Froissart. In: Médiévales. Tomus 49, autumno 2005, p. 155–172.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Frossardum spectant.