Latinitas bona

Sortavala

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Sortavala
Res apud Vicidata repertae:
Sortavala: insigne
Civitas: Russia

Geographia

Superficies: 15 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Sölvesborg Municipality

Sortavala (-ae, f.) seu Serdopolis[1] (-eōs, f.) (Russice Сортавала, Carelice Sortavala, Finnice Sortavala, Suecice Sordavala) est urbs in re publica Carelia Foederationis Russicae. 18 762 incolas (anno 2017) habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Despectus in urbem anno 1939 lucis ope facta

Locus Sortavalae a tempore antiquo hominibus incolebatur. Ab anno 1617 terra illa, qui ad annum illud ad regnum Russicum (Moscoviticum) pertinebat, belli causa adiuncta est a Suecia, cuius regis Gustavi II Adolphi decreto oppidum Sordavalla anno 1632 conditum est, anno 1646 enim statum urbis obtinuit. Bello inter Russiam et Sueciam annis ab 1700 ad 1721 durantis causa, urbs illa ad Imperium Russicum adiuncta est, ubi Serdopolis seu vulgo Serdobol' nominabatur. Serdopolis, ad gubernium Viburgense imperii illius pertinens, anno 1811 cum gubernio illo in Magnum Ducatum Finlandiae Imperii Russici inclusa est. Ab anno 1917 usque ad annum 1939 urbs in Finlandia sui iuris erat, nunc autem in Russia est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sortavalam spectant.