Roman numeral 10000 CC DD.svg

Camellia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Camellia sasanqua1JAM343.jpg

Ordo : Ericales 
Familia : Theaceae 
Genus : Camellia 
L.
   
Subdivisiones: Species
Circa 100–250; vide see commentarium.
Synonyma
Thea
Camellia reticulata in locis feris rara est, sed permultos annos colitur.

Camellia est genus plantarum florentium familiae Theacearum. In Asia Orientali et Meridiana inveniuntur, a Himalaia ad orientem versus ad Iaponiam et Indonesiam. Sunt a centum ad trecentas species descriptae, numero accurato ignoto. Etiam sunt circa 3000 hybridarum. Genus a Carolo Linnaeo ex Georgio Iosepho Camello appellatum est, ex botanista Iesuita qui in Philippinis laborabat et speciem camelliae descripsit (sed Linnaeus, de genere disputans, relationem Camellianum non commemoravit).[1] Camelliae clarissimae per Asiam Orientalem sunt, Mandarinice cháhuā (茶花 'flos theae'), Iaponice tsubaki (椿), Coreanice dongbaek-kkot (동백꽃), et Vietnamice hoa trà et hoa chè appellatae.

Tractantur folia Camelliae sinensis, quibus est magnum momentum oeconomicum in Asia Orientali, Asia Meridio-Orientali, et subcontinenti Indica, ad theam faciendam, potionem populo gratissimam. Camellia japonica, Camellia sasanqua, et earum hybridae, plantae ornamentales, sunt origo permultarum cultivarietatum hortorum. Camellia oleifera oleum seminum theae efficit, quod in arte coquinaria et medicaminibus faciei adhibetur.

Maiores species[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kroupa 2015.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Harder, A., L. Holden-Dye, R. Walker, et F. Wunderlich. 2005 "Mechanisms of action of emodepside." Parasitology Research 97 (Supplement 1): 1–10. doi:10.1007/s00436-005-1438-z.
  • Kroupa, Sebestian. 2015. "Ex epistulis Philippinensibus: Georg Joseph Kamel SJ (1661–1706) and His Correspondence Network." Centaurus 57, no. 4 (November): 246, 255. ISSN 1600-0498. doi:10.1111/1600-0498.12099. Editio interretialis.
  • Mair, V., et E. Hoh. 2009. The True History of Tea. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 978-0-500-25146-1.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Camelliam spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Camelliam" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • Fossilworks • Plantes d'Afrique • Flora of China • USDA Plants Database