Censorinus

E Vicipaedia
Censorini operis pagina manu scripta nunc in bibliotheca cathedrali Coloniae reperta, 166, fol. 232r (octavi saeculi)

Censorinus fuit scriptor Latinus eruditus, qui floruit medio fere saeculo tertio post Christum natum. De eo paucas notitias nobis tradidit Priscianus grammaticus, qui vixit inter quartum et quintum saeculum post Christum natum. Censorinus fuit vir poligraphus, idest auctor plurium operum, in quibus divulgavit doctrinas auctorum Graecorum et Latinorum antiquiorum, quae tamen nobis traditae non sunt. Inter eius li-bros Priscianus laudat, exempli gratia, librum De accentibus, qui nobis non est traditus. Proditus est autem liber De die natali ad Quintum Caerellium, quem habemus quamquam imperfectum, attamen utilissimum. Hanc autem operam Censorinus scripsit ad honorandum Quintum Caerellium, munificum amicum nonum et quadragesimum annum vitae complentem.

Liber autem constat ex viginti quattuor capitula, quae pertinent non solum ad diem natalem Caerellii, sed etiam ad aliquas quaestiones de vita hominis eiusque diuturnitate. Operis forma apparet rationaliter delineata: prima sectio est introductio generalis, quae pertinet ad Genium, idest ad divinitatem quae vitam hominis tutelat; sequuntur duae sectiones declarativae, in quibus tractantur aliquot quaestiones, quaeque connectuntur secundum rationem propriam, anthropologicam vel chronologicam. In sectione anthropologica agitur de origine speciei humanae, de partus gerendi tempus, de origine seminis, de incremento embrionis, de legibus musicae, quae regunt gestationes et initium nascendi, de doctrina embriologica, de temporibus et de spatio vitae, de annis climactericis, idest periculosis, de longaevitate. In sectione chronologica scriptor explanat notionem temporis, distinguit inter tempus absolutun (tempus) et tempus relativum (aevum); illustrat temporis computationem, nec non partitionem (saeculum naturale, saeculum civile, annum naturalem, annum solarem, magnos annos, annos civiles variorum populorum, seriem astronomorum, olympiades, lustra, annum primitivum Romanorum, cum correctionibus nec non reformationibus, eras distinctas a doctis viris et erarum magnitudo, menses naturales et menses civiles, dies naturales et dies civiles variorum populorum, discos solares, antiquas partitiones noctis et diei apud Romanos). Hoc loco desinit opusculum, ut mea sententia verisimile est, quia ignoramus alia documenta eiusdem scripti.

Notabilis est digressio, in qua scriptor, loquens de eris distinctis a viris doctis et de earum spatio, sequens rationem et viam Marci Terentii Varronis Reatini, multa diligentia et subtilitate, qua nemo scriptor antiquus usus est, explicat annum in quo ipse scribit, idest annum 238 post Christum natum. Id tantum notabile est, quod aevo antiquo et aevo medio nemo servabat tabulas censorias indicantes diem natalem uniuscuiusque civium. Exempli gratia in aetate media omnes ignorabant diem natalem Caroli Magni imperatoris, sicut testatur Einhardus, qui Caroli Magni vitam accurate narravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lege, si vis, hunc librum: Censorini De die natali liber ad Q. Caerellium, prefazione, testo critico, traduzione e commento a cura di Carmelo A. Rapisarda, Pàtron Editore (Collana “Edizioni e saggi universitari di filologia classica”), Bononiae, anno 1991.
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 537-540