Bilitio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Bilitio (discretiva)

Bilitio
Situs
Situs Bilitionis
Res politicae
Natio
Pagus (seu Canto)
Districtus
Helvetia
Ticini
Bilitio
Condita
Ius municipale
ante 590 p. Chr
?
Magister Marius Branda (Factio Socialistica Helvetica)
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

19.1 km²
 ? km²
? km²
Numerus incolarum 31 Decembris 2014 18'305
Coordinata 46° 12′ ″ Sept., 9° 1′ ″ Ort.
Altitudo 238 m
Situs interretialis: www. bellinzona.ch
Fines Bilitionis

Bilitio (Italiane: Bellinzona) est urbs Helvetica et pagi Ticinensis caput. Mense Decembri 2016 numerus incolarum 18 347 fuit.

De rebus historicis[recensere | fontem recensere]

Bilitio est urbs antiqua, de qua Gregorius Turonensis de bello inter Langobardos et Francos referens,[1] anno 590 scripsit: "Olo autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis, inportunae accedens, iaculo sub papilla sauciatus, cecidit et mortuus est."

Medio aevo, dissoluto regno Francorum, Bilitio episcopo Novocomensi cessit. Sed saeculo XIV longinquae contentiones ortae sunt cum Mediolanensibus, qui anno 1340 victoriam reportaverunt. Anno 1500, Helvetii Bilitionem ceperunt; postea Bilitio semper ad confoederationem Helveticam pertinuit.

De natura loci[recensere | fontem recensere]

Bilitio Alpibus subiecta est; propter loci naturam aer ventosus est.

Aedificia notabilia[recensere | fontem recensere]

Urbs tribus castellis colli impositis praeclara est, quae sunt Castelgrande, Castello di Montebello, Castello di Sasso Corbaro. Quae castella, urbs vetus et moenia eius anno 2000 ab UNESCO patrimonium totius mundi declarata sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Francorum liber decimus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Castello di Montebello] et (supra) Castello di Sasso Corbaro


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!