Historia Francorum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, libri 1 ad 6, frontispicium. Luxovium aut Corbie, finis saeculi septimi. BnF, Manuscrits, Latin 17655 fol. 2.

Historia Francorum est opus Gregorii, episcopi Turonensis et historici, saeculo sexto scriptum. Primus titulus est Decem libros historiarum. Agitur de generali mundi Ecclesiaeque Christianae historia, eschatologico prospectu scripta, a Genese usque ad reges Francorum anno 572 regnantes gesta attingente. Praeterea plures sanctorum Gallicorum biographias continet, inter annum 574 et Gregorii mortem conscriptas et sub titulum Liber (Libri) miraculorum recollectas.

Opus[recensere | fontem recensere]

Narratio magne dedicata est Merovingorum Galliae, quam Gregorius melius quam caeterum mundum novit: quinque e decem libris atque Liber miraculorum ad auctoris tempus pertinent. Qui potius tristem temporis sui imaginem depingit, ostendendo quae pessima aliquot regibus agentibus consecutae essent, contra quam eorum Christiani maiores, ut Chlodovechus, fecerunt. Per Gregorii Turonensis Historiam Francorum ad nos pervenerunt relationes de vase Suassonensi vel de Chlodovechi baptismo.

Itaque opus fortasse posterius vocata est Historia Francorum velGesta Francorum vel simplicius Chronicae. Quicquid est, Gregorius Turonensis propter id opus « rei gestae nationalis » pater censetur, praeclarissimum Merovingorum historicus maximaque nobis nota de eorum regnis fons.

Christiano vulgo destinata erat, ut rerum gestarum notionem aucta esset in conspectu barbaricorum Francorum conversionis ad veram Chlodovechi fidem. Propterea Gregorius lingua Latina partim litteraria, partim orali usus est.[1] Cuius causa ibi multa colloquia, orationes, disceptationes citat, quod, colloquiis caeruleo colore indicatis, in computatrali Fournier versione praecipue patet.

Compositio[recensere | fontem recensere]

Opus in libris decem divisum est.[2]

  • Liber I: summarium antiquae et universalis mundi historiae, usque ad Martini Turonensis anno 397 mortem
  • Liber II: ab anno 397 usque ad Chlodovechi I anno 551 mortem
  • Liber III: ab 511 usque ad Theudeberti I anno 547 mortem
  • Liber IV: ab 547 usque ad Sigiberti I anno 575 mortem
  • Liber V: ab 575 usque ad 580, sive quinque primi anni Childeberti II regni
  • Liber VI: ab 580 usque ad Chilperici I anno 584 mortem
  • Liber VII: annus 585
  • Liber VIII: a Iulio 585, iter faciente Gontrano, usque ad Liuvigildi anno 586 mortem
  • Liber IX: ab 587 usque ad 589
  • Liber X: usque ad Augustum 591, moriente abbato Limousin saint Yrieix

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Situs proprius Bibliothecae Nationalis Francogallicae, in Trésor carolingien.
  2. Fons enumerationis: #Guizot (1823) pp. xix-xx

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • 1522 : B. Gregorii, Turonensis episcopi, historiarum precipue gallicarum lib. X. In vitas patrum fere sui tempori lib. I. De Gloria confessorum praecipue gallorum lib. I ... Parisiis: ab impressore Jodoco Badio et Joanne Parvo (Textus apud Google Books)
  • 1823 : "Histoire des Francs par Grégoire de Tours" in François Guizot, ed., Collection des mémoires relatifs à l'histoire de France depuis la fondation de la monarchie jusqu'au XIIIe  siècle. Lutetiae: J.-L.-J. Brière (Textus apud Google Books)
  • 1836-1838 : J. Guadet, N. R. Taranne, edd., Sancti Georgii Florentii Gregorii episcopi Turonensis Historiae ecclesiasticae Francorum libri decem. 4 voll. Parisiis: Jules Renouard (vol. 1) (vol. 2) (vol. 3) (vol. 4 apud Google Books)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]