Bibliotheca Publica Novi Eboraci

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Principale Bibliothecae Publicae Novi Eboraci aedificium in Horti Bryantiani Manhatae.

Bibliotheca Publica Novi Eboraci est institutio[1] bibliothecarum publicarum in urbe metropolitana Novi Eboraci sita, cui sunt paene 53 milliones rerum et 92 rami. Quae bibliotheca, secunda a maximá bibliotheca publica in Civitatibus Foederatis, post Bibliothecam Congressionalem, et tertia a maximá in mundo, post Bibliothecam Britannicam,[2] est collegium privatum, non a gubernatione rectum, libere administratum, non lucrativum, quod ambabus re familiari et ratione aerariá operatur.[3]

Principale Bibliothecae Publicae Novi Eboraci aedificium nondum perfectum anno 1908, statuis leonum nondum ad aditum positis.
Exemplar Iacobo Lenox Bibliae Gutenbergianae e bibliothecae thesauris sumptum

Bibliothecae sunt rami in burgis Manhata, Bronx, et Insula Staten, et coniunctiones cum bibliothecis academiciis professionalibusque in omni regione metropolitaná Novi Eboraci; Brooklynium autem et Queens, alii urbis burgi, ramos rationis Bibliothecae Publicae Novi Eboraci non habent, sed suarum rationes proprias sustinent: Bibliothecam Publicam Brooklynii et Bibliothecam Publicam Queens. Rami Bibliothecae Publicae Novi Eboraci omnibus hominibus patent, et in bibliothecis mutuationis consistunt. Bibliothecae Publicae Novi Eboraci etiam sunt quattuor bibliothecae investigationis, quae omnibus hominibus etiam patent.

Bibliotheca, quae Bibliotheca Publica Novi Eboraci, Opera Fundata Astorana, Lenoxiana, et Tildeniana[4] rite per diplomata nominatur, saeculo undevicensimo constituebatur per coniunctionem parvarum bibliothecarum vicinarum et bibliothecarum socialium bibliophilorum hominumque pecuniosorum condita, a philanthropiá divitum civium Civitatum Foederatarum suarum aetatis adiuvata.

Patientia et Fortitudo, statuae leonum, per ningorem mense Decembri 1948.
Bibliotheca scientiae, industriae, et negotii.
Pagina recta manuscripti musici saeculi sexti decimi in pastedown anteriori Drexel 4180 inventi, quod manuscriptum in Divisione Musicae Bibliothecae Publicae Novi Eboraci servatur.
Ramus Epiphaniae, in orientale via 23 Manhatae.
Arbor natalicia in Curia Astorana, ad principale primi rami aditum.
Praecipuum conclave legendi Praecipui Rami Bibliothecae Publicae Novi Eboraci in Xysto 5 a 1910 ad 1920.

Nomen Bibliothecae Publicae Novi Eboraci etiam bibliothecae Praecipuum Ramum attingere potest, qui propter statuas leonum Patientiae et Fortitudinis in utro aditús latere sedentium facile agnoscitur, qui ramus Locus Insignis Nationalis Historicus anno 1965 declaratus,[5] in Tabulis Nationalibus Locorum Historicorum anno 1966 perscriptus,[6] et Locus Insignis Urbis Novi Eboraci? anno 1967 designatus est.[7]

Omni rationi sunt triginta novem bibliothecae Manhatae, triginta quinque in Bronx, et tredecim in Insulá Staten. Novissima est ramus viae 53 Manhatae, quae die 26 Iunii 2016 patere coepit.[8] Anno 2016, Bibliotheca Publica Novi Eboraci in quattuor sedibus investigationis et octoginta octo ramis vicinis tribuum burgorum accommodatorum consistebat.[9] Omnes bibliothecae intra rationem ab omnibus hospitibus libere (sine pensione) visitari possunt. Anno 2010, collectio investigationis 44,507,623 res (libros, pelliculas generis video, tabulas geographicas, et cetera), et rami 8,438,775 res tenebant.[10] Collectiones una sunt paene 53 milliones rerum, quae summa superatur solum a Bibliotheca Congressionali et Bibliotheca Britannica.

In cultura populari[recensere | fontem recensere]

David McCullough, historicus Americanus, Bibliothecam Publicam Novi Eboraci descripsit unam e quinque bibliothecis in Civitatibus Foederatis maximi momenti, quarum aliae sunt Bibliotheca Congressionalis, Bibliotheca Publica Bostoniensis, et bibliothecae universitatum Harvardianae et Yalensis.[11] Bibliotheca Publica Novi Eboraci in cultura populari saepissime attingitur: locus et res patet in ludis, musica, pelliculis, poematibus, televisione.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice system.
  2. Burke, Patrick K. (2 Iulii 2015). "CTO Takes the New York Public Library Digital". CIO Insight. Quinstreet Enterprise .
  3. The New York Public Library, Astor, Lenox and Tilden Foundations: Financial Statements and Supplemental Schedules, June 2016, page 8.
  4. Anglice "The New York Public Library, Astor, Lenox and Tilden Foundations."
  5. "New York Public Library". National Historic Landmark summary listing. National Park Service. 16 Septembris 2007 .
  6. "National Register Information System". National Register of Historic Places. National Park Service. 23 Ianuarii 2007 .
  7. "New York Public Library". New York City Landmarks Preservation Commission. 11 Ianuarii 1967 .
  8. "About 53rd Street Library". 2 Ianuarii 2017 .
  9. "NYPL Facts at a Glance" .
  10. "Annual Report 10" (PDF). Annualreports.nypl.org. 30 Iunii 2010 .
  11. "Simon & Schuster:David McCullough" .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chapman, Carleton B. 1994. Order out of Chaos: John Shaw Billings and America's Coming of Age.
  • Dain, Phyllis. 1973. The New York Public Library: A History of Its Founding and Early Years.
  • Davis, Donald G. Jr., et John Mark Tucker. 1989. American Library History: a comprehensive guide to the literature. Sanctae Barbarae Californiae: ABC-CLIO, Inc. ISBN 0-87436-142-7.
  • Glynn, Tom. 2015. Reading Publics: New York City's Public Libraries, 1754–1911. Novi Eboraci: Fordham University Press.
  • Harris, Michael H., et Donald G. Davis Jr. 1978. American Library History: a bibliography. Austinopoli: University of Texas Press. ISBN 0-292-70332-5.
  • Lydenberg, Harry Miller. 1916. "History of the New York Public Library: Part I." Bulletin of the New York Public Library 20: 555–619. Editio interretialis.
  • Lydenberg, Harry Miller. 1916. "History of the New York Public Library: Part III." Bulletin of the New York Public Library 20: 685–734. Editio interretialis.
  • Lydenberg, Harry Miller. 1923. History of the New York Public Library, Astor, Lenox and Tilden Foundations. Novi Eboraci: The New York Public Library. Editio interretialis.
  • Rabina, Debbie, et Lisa Peet. 2014. "Meeting a Composite of User Needs Amidst Change and Controversy: The Case of the New York Public Library." Reference & User Services Quarterly 54 (2): 52–59. ISSN 1094-9054. JSTOR refuseserq.54.2.52.
  • Myers, Andrew B. 1974. The Worlds of Washington Irving: 1783–1859.
  • Reed, Henry Hope. 1986. The New York Public Library: Its Architecture and Decoration.
  • Reed, Henry Hope. 2011. The New York Public Library: The Architecture and Decoration of the Stephen A. Schwarzman Building. Novi Eboraci: W. W. Norton and Company. ISBN 978-0-393-07810-7.
  • Sherman, Scott. 2015. Patience and fortitude: power, real estate, and the fight to save a public library. Brooklynii et Londinii: Melville House. ISBN 978-1-61219-429-5.
  • Van Slyck, Abigail A. 1995. Free to All: Carnegie Libraries & American Culture, 1890–1920. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-85031-5. Singula.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Publicam Novi Eboraci spectant.