Bibliotheca Publica Bostoniensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sigillum fiduciariorum Bibliothecae Publicae Bostoniensis, ab Augusto Saint-Gaudens delineatum.
Porticus Chavannesianus Aedificii McKimiani, cui sunt picturae murales a Petro Puvis de Chavannes pictae.
Protome Georgii Ticknor, professoris Harvardiani, fiduciarii Athenaei Bostoniensis, unius e bibliothecae conditoris.
Conclave legendi anno 1871 in primo aedificio iuxta viam Boylston, locum bibliothecae inter 1858 et 1895.
Logotypus in usu usque ad 2017
Aedificium McKimianum in Quadrato Copleiano Bostoniae, 2005.
Conclave legendi in Aedificio McKimiano anno 2013.

Bibliotheca Publica Bostoniensis est bibliotheca publica municipalis Bostoniae in urbe capitali Massachusettae sita annoque 1848 condita.[1] Quae bibliotheca etiam est Bibliotheca Rei Publicae Massachusettae,[2] olim secundum legibus anni 1970 bibliotheca ultimi rei publicae refugii.[3][4] Omnes rei publicae incolae adultae res mutuari et investigationes intra aedificiis bibliothecae facere possunt. Quae institutio pecuniam a re publica accepit. Cui sunt 24 milliones fere librorum[5] et fontium electronicorum, quam ob rem ea est tertia a maxima bibliotheca publica in Civitatibus Foederatis, post Bibliothecam Congressionalem, receptaculum foederale, et Bibliothecam Publicam Neoeboracensem, privatim autem possessam. Anno fiscali 2014, bibliotheca plus quam 10 000 programmatum tenebat, quorum omnia hominibus libera erant, et materiarum 3.7 milliones mutuabatur.[6] Aedificium insignis urbis proprietas anno 2000 rite designatum est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Publicam Bostoniensem spectant.