Locus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Locus est quilibet situs vel positio. Etiam spatium temporis, gradum dignitatis, partem libri, aliaque significare potest.

Marcus Terentius Varro haec de vocabulo loco scripsit:

incipiam de locis ab ipsius loci origine. locus est, ubi locatum quid esse potest, ut nunc dicunt, collocatum. veteres id dicere solitos apparet apud Plautum: 'filiam habeo grandem cassa dote atque inlocabili neque eam queo locare cuiquam.' apud Ennium: 'o Terra Traeca, ubi Liberi fanum inclutum Maro locavit.' ubi quidque consistit, locus. ab eo praeco dicitur locare, quod usque id emit, quoad in aliquo constitit pretium. inde locarium quod datur in stabulo et taberna, ubi consistant. sic loci muliebres, ubi nascendi initia consistunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni