Latinitas inspicienda

Barnaulia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Barnaulia
Res apud Vicidata repertae:
Barnaulia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°21′24″N 83°47′14″E
Numerus incolarum: 633 301
Zona horaria: UTC+07:00, Tempus Omiense, Tempus Crasnoiarianum
Situs interretialis
Nomen officiale: Барнаул

Gestio

Praefectus: Lyudmila Zubovich, Q23655943
Procuratio superior: Barnaul Urban District

Geographia

Superficies: 322±1 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4258355, Q4178955, Q4200934, Q4333147, Tsentralny City District, Barnaul

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Oskemen, Caesaraugusta

Tabula aut despectus

Barnaulia: situs

Barnaulia[1], vulgo Barnaul[2] (Russice: Барнаул), urbs est in Russia, metropolis territorii Altaici (Russice: Алтайский край, Altajskij kraj). Plus quam 633 milia incolarum habet (anno 2017).

Urbs illa sita est in Siberia occidentali, in ripa sinistra fluminis Obii. Eo loco in Obium influit amnis Barnaulka — ex appellatione amnis illius, olim Barnaul[3] vocatae, nomen urbis genuit.

Barnaulia portum ad Obium fluvium, stationem ferriviariam et aeroportum habet.

Aedificium anno 1827 constructum (hodie sedes Consilii municipalis Barnauliae)

Historia[recensere | fontem recensere]

Barnaulia condita est anno 1730 aut 1739 a negotiatore Demidov, et anno 1771 facta est urbs. Ab anno 1747 ad annum 1917, Barnaulia erat metropolis districti Altaici (Russice: Алтайский округ, Altajskij okrug), propriae possessionis imperatoris Russiae.

Nunc Barnaulia est forum industriae, commercii, scientiae culturaeque Siberiae occidentalis. Ibi sunt officina, instituta educationis (e.g. Universitas Publica Altaica, Universitas Publica Paedagogica Altaica, Universitas Publica Technica Altaica, Universitas Publica Medica Altaica, etc.), musea et theatra.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Barnauliam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 53°21′24″N 83°47′14″E • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica