Carolus Fridericus a Ledebour
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Fridericus a Ledebour (Theodisce Carl Friedrich[1] von Ledebour), Stralsundae die 8 Iulii anno 1785 natus et Monachii die 4 Iulii anno 1851 mortuus, fuit botanicus et explorator Germanicus et Russicus. Academiae Scientiarum Petropolitanae socius ab anno 1814.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]In universitate Gryphiswaldensi educatus (1805), ubi medicinam studuerat, Dorpati anno 1805 horti botanici praefectus factus est; ab anno 1811 ad 1836 Universitatis Dorpatensis professor. Expeditionem Altaicam famosam (cum Carolo de Meyer et Alexandro de Bunge) anno 1826 fecit. Flora Altaica et Flora Rossica Ledebourii opera notissima sunt.
Opera Latina
[recensere | fontem recensere]- Plantae novae Rossiae meridionalis ex Asperifoliarum familia, 1800
- Monographia generis paridum, 1827
- Flora Altaica, 1829 (vol. I)
- Icones plantarum novarum vel imperfecte cognitarum floram Rossicam, imprimis Altaicam, illustrantes, vol. I-II, 1829-34
- Commentarius in J. G. Gmelini Floram sibiricam, 1841
- Flora Rossica sive Enumeratio Plantarium in Totius Imperii Rossici Provinciis Europaeis, Asiaticis et Americanis hucusque Observatarum, 1853 (vol. IV)
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • • IPNI |
- De Carolo Friderico a Ledebour in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron minore (Russice)
- De Carolo Friderico a Ledebour in Lexico biographico Russico, curis Alexandri Polovtsov edito (Russice)