Latinitas nondum censa

Universitas Publica Paedagogica Altaica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Universitas Publica Paedagogica Altaica
Res apud Vicidata repertae:
universitas
Civitas: Russia
Situs: Barnaulia

Origo

Inceptio: 1933

Tabula aut despectus

Universitas Publica Paedagogica Altaica: imago

Universitas Publica Paedagogica Altaica (Russice: Алтайский государственный педагогический университет, Altajskij gosudarstvennyj pedagogičeskij universitet) est institutio educationis foederalis in Russia, Barnauliae sita.

Condita est die 1 Septembris anno 1933, institutum paedagogicum (Russice: педагогический институт) erat. Anno 1993 institutum illud factum est Universitas Publica Paedagogica Barnaulensis (Russice: Барнаульский государственный педагогический университет), quae anno 2008 nomen Academiae Publicae Paedagogicae Altaicae (Russice: Алтайская государственная педагогическая академия) recepit, et anno 2014 denuo universitas facta est.

Nunc universitas illa instituta quinque (linguisticum, psychologiae et paedagogicae, educationis physico-mathematicae, culturae physicae et artis athleticae, educationis additionalis) atque facultates tres habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]