Baiulus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Baiulus[1] sive Ballivus[1] sive Baillivus[1], est magistratus medio aevo ac hodierno die pluribus civitatis cuius munera varia sunt.

Ballivus Philippus de Bello Manerio ad Christum et Virginem symbolice tradens codicem Consuetudinem Bellovacensem perfectum.

Baiulus regno Franciae[recensere | fontem recensere]

Saeculum 12 ineunte ad domanii regis partem baiulus est magistratus novus missus ad meliorandam administrationem istius aptus. Ibi prosperantibus illa, in feudis sua vice regis vassali imitenti adhibuerunt hanc institutionem ; aliquoties alio nomine appellatus sicut senescalcus in Britannia Minore.

In domaniis regis[recensere | fontem recensere]

Bauilus in domaniis regis erat magistratus qui praeposito et iudice pedaneo supererat, ex ordine militum selectus, mercede ductus et revocabilis. Iudicis officium suum seu iurisdictio seu circumscriptio est baiulia vel ballivia vel balliviagium notum. Iste iuramentum prius coram rege, vel in publica baiuliae sua assisa, praestare tenebatur. Sua officia exercebat nec locum tenente.

Ab principio muneris ad cumulum[recensere | fontem recensere]

Iam per saeculum 12 curiae, Philippo Augusto regnante, adamussim membra quaedam caballicanta domania regis ad inspectandos praepositos missa sunt. Deinceps, consuetudinis gratia, caballicationibus ordinatis stabilitisque iurisdictionibus et regnante Ludovico IX, missi isti in baiuliis fixis baiuli facti sunt.

  • Baiulus cura decretorum regalium executandorum excubebat atque praescriptiones proprias praecribebat. In assisis suis ius dicebat primo iudicio lites de re ex ordine militum cognoscebat et ut iudex superior causas contra praepositorum ac iustitiae castro inhaerentis sententias in dicionem eius subiectas. Contra baiuli sententiam apud curiam facultas ad appellationem interponendam erat.
  • Regis domaniis, seu res, quae fisci erant, exigebat et cogebat. Praeter iustitiae reditus, verbi gratia mulctas et emendas pecuniarias, confiscationes, forisfacturas, alios etiam ex successionibus quibusdam quemadmodum manus mortua, escaëta, regalia releviumque, et alias id genus. Coactionem argentariam a praepositis baiuliae factitatam in acceptum referebat. Apud curiam reddendae rationis obnoxius erat.
  • Si bellum ingrueret, in baiulum competebat feudatarios submonerere et citare et communias baiuliae suae in exercitum ducere, iisque praefici.

Attamen baiulus vir magna auctoritate erat supra munus eius et ultra baiulia sua. Enimvero, scribenda digerendi pagorum Codices iuris moribus isti magnam partem habuerunt, sicut clarissimus Philippus de Bello Manerio. Quin etiam, quamvis extra domanium regalis senioratica stabant magna auctoritate istius tantulum pendebant, sicut Ducatus Burgundiae ex Matisconis baiulia pendebat. Sic excubationem quamdam exercebat atque praesentia summa potestatis regis sustinebat et actio eius senioraticorum potestatem paulatim minuet.

Debilitatio muneris per gradus[recensere | fontem recensere]

Baiulus erat vir in quo summa erat auctoritas, etsi postquam parlamenta molita sint saeculo 14, admissus auditusque erit eis cum de arrestis pronunciandis actus erit, verumtamen eiusdem auctoritatis gradatim eum exutus est.

Iam per saeculum 13 muneris ob ponderem cumulationemque baiulo opus fuit locumtenentes legere, sed brevi tempore manu regis fuerunt.

  • Coactor, a baiulo delectus atque ex eodem salarium recipiebans, sed saeculo 14 homo iste regis factus est. Quod cum ita sit non magis per se ipse est baiulus qui interpositus erat in pecunia regalis.
  • Quod ad iustitiam civilem capitalemque pertinebat, locumtenentes, qui baiulum adiuvabant atque ius pro eumdem dicebant, regii ministri facti sunt. Ordinationes regalis Blesensis duae Baiuli aciem contundit. Prima anno 1499 praescripsit baiulo non graduato locumtenentem se adiungere. Secunda anno 1570 ei vetuit ad deliberationes sententiarum nomine proprio edictarum participes esse. Eo modo e tribunale eius exclusus est baiulus. Insuper ad regias causas excubandas omnias rex regii procuratores instituit.
  • Cum Bellum Centum Annorum institutio nova apparuit, gubernator. Iste erit regis locumtenens quod ad questiones militares attinebat ac civitatis temperationem securitatemque ampla regione. Ita officii militaris sui amputatus est baiulus atque dum gubernatoris officium administrativum generalis factus erat pari passu decrescebat baiuli illud.

Institutio ista auferri potuisset sed iam diu magistratus emptus erat et rex praeferebat hominibus nobilibus eum reservare, adeo ut baiulus regionalis nobilitatis caput figurabit. Denique ea superesse Rei Novae Francicae non potuit.

Baiulus in feudis regis Franciae[recensere | fontem recensere]

Non solum in domaniis regis praepositi et officialis eiusdem generis ad medendos abusos adhibitus est sed etiam in feudis.

In Flandria[recensere | fontem recensere]

Perinde ac rex Franciae, senior superanus suus, et simul, iam saeculo duodecimo, in Flandria comes Flandriae atque vassali eius adhibuerunt baiuli. Cum in comitato Flandriae non solum in Sacro Romano Imperio sed etiam regno Franciae castellanorum castellaturae auctoritas inclinavisset minuissetque paulatim in istorum locum comes Flandriae domaniis notarium suis suffecit, ab initio sub nominibus diversis talis iudex, vice comitis agens in ..., minister, iustitiarus, aliquando ballivus appellatur, attamen anno 1220 illic hoc ultimum verbum ceteros praestitit.[2] Magistratus iste primum apparuit Gandavi (1169), Furnae (1170), Yprae (1172) et Sancti Audomari (1178). Eo modo fine saeculi tertii decimi Brugis, Insulae, Duaci, Cortoriaci, Burgi in Broco (Francogallice Bourbourg) baiulos habebatur.

Baiulus insulis Normannorum[recensere | fontem recensere]

In insulis Normannorum baiulus est adminitrationis civilis in utraque baiulia primus officialis, ab saeculo 13 alter in baiulia Caesareae alter in baiulia Lisiae. A corona britanica designatur, hic in officio permanet usque ad omnium vacationem munerum, Caesarea septuaginta annorum natu sexaginta quinque Lisia. Ut iudex curia regis praesidet, et cum iuratis consilium capit ; praesidet etiam comitia quae Status sunt noti (anglice States ; Francogallice États), occasionis civicis vicem corona supplet. Baiulus in utraque baiulia ut munera eius explere satisfaciat advocatus confirmatus esse debet.

Baiulus Anglia et Cambria[recensere | fontem recensere]

Principio quod in Anglia attinet ad verbum istud regis ad officialem quiscumque applicatum erat, sicut vicecomes, vulgo sheriff, maior urbis sive urbis praefectus inter alios, sed praecipue ad capites officiales qui comitati partes nuncupatur centena praeerant, i.e. centenarii. Verumtamen vicecomitis etiam baiulus quidam inferior officialis stat.[3] Iurisdictio intra fines comitati ubi vicecomes magistratum suum gerit adhuc aeque baiulia appellata restat.[4] Cum interea verbum baiulus titulus pro capiti magistratuum urbis quarundam atque castellorum regalium custodes subsitat, velut palatii baiulus Westmonasterii vel etiam Dubris ille castelli. Baiulus manerii fuit cuius munus administratio agri portionis erat.

Hodierno die septem sunt officiales quorum dici solet baiuli.

  • Exsecutionis civilis baiuli (Anglice Civilian enforcement officers) sunt officiales exsecutores qui ex "Curiis Regiis Officium" (Anglice Her Majesty's Courts Service) munerem sustinent et quo pro "magistratuum curiis" (Anglice magistrates' courts) exsecutiones perficiunt, praecipue illas quae attinent ad mulctationes pecunia insolutas et a curiis mulctantae erant.
  • Comitati curiae baiuli (Anglice County court bailiffs) sunt officiales exsecutores qui ex "Curiis Regiis Officium" (Anglice Her Majesty's Courts Service) munerem sustinent et quo pro "comitati curiis" (Anglice County Court) exsecutiones perficiunt, praecipue illas quae attinent ad aeris solutiones de comitati curiis iudiciis insolutis. In bona manus iniicere atque auctionem vendere possunt. Item ad exitum adducere custodireque rei possessionem atque boni restitutionem de venditione via locationis decernente possunt. Non solum curiis documenta sed etiam cuique propria sicut divortium notificant. Comprehendi iussionem ac adducendi mandatum in iudicio exsequuntur. Praeterea tipstaff qui est apparitori "excelsae curiae" (Anglice high court of justice) auxiliarem manum praebent cum explendi munerem suum necessitas haberet.
  • Exsecutionis excelsae curiis baiuli (Anglice High Court enforcement officers) sunt officiales exsecutores qui ex societatatibus lucrativis munerem sustinent et quo pro "excelsae curiis" (Anglice high court of justice) exsecutiones perficiunt. Paene unum et idem comiti curiae munus baiuli explent.
  • Diplomate muniti baiuli (Anglice Certificated bailiffs) sunt officiales exsecutores qui ex societatatibus lucrativis munerem sustinent et aerum alienorum diversitatem quamdam pro institutionibus publicis localibus exigunt. In bona manus inicere atque auctionem vendere possunt ut pecunia debita solvatur. Diploma quo muniti sunt habiles eos tantum et nullius praeter eos facit ad exigendum locationis pretium, rei viariae multationes, districtus vectigal atque quod ad dominium non domesticum spectat. Ante bonorum exigentia intra dominium quoddam facta sit, isti baiuli ad placide penetrandum dominium petuntur. Percipere pecunia debita e excelsae vel comitati curiae mandatis non competit in eos.
  • Sine diplomate baiuli (Anglice Non-certificated bailiffs) sunt officiales exsecutores qui ex societatatibus lucrativis munerem sustinent et aptus ad aerum alienorum diversitatem quamdam exigendam atque in bona manus inicere auctionemque vendere possunt ut pecunia debita solvatur. Nihilominus sine diplomate non sunt habiles ad exigendum locationis pretium, rei viariae multationes, districtus vectigal atque quod ad dominium non domesticum spectat, nec percipere pecunia debita e excelsae vel comitati curiae mandatis competit in eos.
  • Ballivi aquae (Anglice Water bailiffs) sunt officiales exsecutores et curatores pro aquae temperatione talis lacus, flumen, litus maritimusve. Sunt habiles ad penetrandum dominium privatum, iniciendam manum in bona, licentiae piscandi documenti exhibitionem petendum, poenam notificadam, comprehendi iussionem ac adducendi mandatum in iudicio exsequendum erga quemcumque nocte contra legem pisces capientem.

Baiulus Reipublicae Venetae[recensere | fontem recensere]

Ab saeculo duodecimo Venetorum Respublica ultra mare in territoris baiulus in munere constituere coepit. Gubernator erat cui officia iudicis mercatorum qui eorum iura tuetur in emporiis portibusque et apud aulas orientales quasdam legati qui stabilem in loco sedem tenebat adiuncta fuerunt. Ut superintendens huic coloniarum parvarum, quae a consulibus gubernabantur, ad curam negotiorum incumbebat atque intra circumscriptione sua auctoritatem super civibus reipublicae omnibus extendebat.

Anno 1204 postquam bello parta est Constantinopolis usque Byzantii sub imperio restituta esset anno 1260 podestatis residentis sub auctoritate baiuli fuerunt. Post annum 1277 redintegrata colonia eiusdem ut caput urbe capite orientale vir quidam munere baiuli constantinoplis intitulatus cum iurisdictione Oriente toto fungit, sicut ille podestas ante.

Cum Imperium Ottomanicum expanderet baiuli officium minuit, id quod consules communes deducit ad substitionem pro istis. Nihilominus officium istud usque ad annum 1797 Reipublicae Venetae abolitionem superfuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adolphe Chéruel (1809-1891), Dictionnaire historique des institutions, mœurs et coutumes de la France, Parisiis, 1899. (Francogallice)
  • René Fédou, Lexique historique du Moyen Âge, Parisiis, 2008, Armand Colin. (Francogallice)
  • Gauvard, Claude, De Libera, A. et Zink, M. (dir.), Dictionnaire du Moyen Âge, Parisiis, 2002, PUF, (Francogallice)
  • Frank Anthony, Carl Mantello, A. G. Rigg, Medieval latin an introduction and bibliographical guide, Vasingtoniae, 1996, The catholic university of America press. (Anglice)
  • Jacques Le Goff, et Jean-Claude Schmitt, Dictionnaire raisonné de l'Occident Médiéval, Pictavii, 1999, Fayard. (Francogallice)
  • Pierre-Clément Timbal et André Castaldo, Histoire des Institutions Publiques et des Faits Sociaux, Parisiis, 8e éd. 1990, Dalloz, ISBN 2-247-01046-6. (Francogallice)
  • François-Olivier Touati (dir.), Vocabulaire historique du Moyen Âge (Occident, Byzance, Islam), Parisiis, 1995, La Boutique de l'Histoire. (Francogallice)
  • André Vauchez (dir.), Dictionnaire encyclopédique du Moyen Âge, Parisiis, 1997, Éditions du Cerf, T.1 et 2. (Francogallice)
  • Nicolas Viton de Saint-Allais (1773-1842), Dictionnaire encyclopédique de la noblesse de France, Parisiis, 1816. (Francogallice)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Du Cange, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Parisiis, 1846 , Didot fratres, T.I.
  2. Henricus Ernestus Nowé, Les baillis comtaux de Flandre. Des origines à la fin du XIVe siècle, Bruxellis, 1929, Lamertin.
  3. section 26, Sheriffs Act 1887
  4. section 4, Sheriffs Act 1887

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide en:baiulus in Victionario.