Brugae
Vide etiam paginam discretivam: Bruga (discretiva)
Brugae | |
---|---|
![]() | |
Area | 138,40 km² |
Populatio | 117 130 |
Populationis densitas | 846/km² |
Provincia | Flandria Occidentalis |
Natio | Belgia |
Praefectus Communis | Renatus Landuyt |
Pagina officialis | www.brugge.be |
Brugae (Francogallice: Bruges, Flandrice: Brugge) est urbs Belgiae et regionis Flandriae, circiter 117.000 incolarum. Est caput provinciae Flandriae Occidentalis.
Notus est propter centrum historicum, quod anno 2000 in indice UNESCO Mundi Hereditatis positum est.
In medio aevo erat portus ad sinum maritimum qui praeter Slusam et Dammum usque ad Brugas patebat. Itaque urbs florebat et fuit una ex urbibus Hanseaticis. Vetus sinus maritimus nunc autem arenis obrutus est. Saeculo 20 novus portus constructus est ad Mare Germanicum, in vico Zeebrugge.
Religio[recensere | fontem recensere]
In Brugis reliquiae servatae sunt, quae putantur sanguinem Iesu Christi esse.
Praeclari cives[recensere | fontem recensere]
In Brugis olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres homines, inter quos:
- Philippus I (rex Castellae), archidux Austriae
- Georgius Cassander, humanista
- Bonaventura Vulcanius, humanista
- Nicolaus Mulerius, astronomus, medicus et mathematicus
- Petrus Christus, pictor Renatari
- Adrianus Willaert, compositor Renatari
- Arnoldus Brugensis, compositor
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Schubert, E. (2002): Novgorod, Brügge, Bergen und London: Die Kontore der Hanse, in Concilium medii aevi 5, Göttingen
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Brugas spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 51°12′32″N 3°13′27″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places Treccani • Большая российская энциклопедия |

![]() |
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |