Vicecomes

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Vicecomes (discretiva)

Vicecomes[1] ad litteram est vicarius comitis, qui vices comitis exsequitur.

In Anglia mediaevali vicecomites (vel geraifae[2] et scirevi,[3] Anglice sheriffs) appellabantur regis officiales? ad comitatus gubernationem quotannis constituti. Interdum iudicis loco fungebantur, ad causas scilicet minores, quae illorum iurisdictioni suberant, interdum etiam ministrorum et mandatariorum regis officium exsequebantur. Erat officium simile in Normannia.

Deinde vicecomes, praecipue in Britannia, sed alibi quoque, factus est titulus nobilitatis titulo comiti inferior. Primus vicecomes nobilis in Anglia dicitur Ioannes de Beaumont, primus vicecomes Beaumont.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Viscount and Viscountess" apud Debrett's (Anglice)
Tituli nobilitatis: series paginarum brevium
Corona Sancti Eduardi
Corona Sancti Eduardi

ImperatorRexRex vicariusArchiduxMagnus duxDuxMagnus PrincepsPrinceps ElectorPrincepsKnezusIarlusMarchioComesGrafioVicecomesBaroEquesFidalgusNobilisDominus