Jump to content

Augustus Hermannus Franckius

E Vicipaedia
Wikidata Augustus Hermannus Franckius
Res apud Vicidata repertae:
Augustus Hermannus Franckius: imago
Augustus Hermannus Franckius: imago
Nativitas: 22 Martii 1663; Lubeca
Obitus: 8 Iunii 1727; Salinae Saxonicae
Patria: Lubeca

Familia

Genitores: Johannes Francke;
Coniunx: Anna Magdalena Francke
Proles: Gotthilf August Francke

Memoria

Sepultura: Stadtgottesacker

Augustus Hermannus Franckius[1] (natus die 22 Martii 1663 Lubecae; mortuus die 8 Iunii 1727 in Salinis Saxonicis) fuit theologus, professor, poeta cantuum religiosorum ac magister scholarum Germanicus.

Vicus scholasticus Halensis, 1749

Post eruditionem in gymnasio Gothensi Erfordiae atque Kieliae studuit theologiae philologiaeque. Hamburgi linguam Hebraicam melius edidicist Esdra Edzardi magistro. Anno 1648 autem ad universitatem Lipsiensem venit in qua post annum unum docens factus est. Casparo Arminio Sandhagen ecclesiastico superiore Luneburgensi et Philippo Iacobo Spener Dresdensi instigantibus ex pietismi animo moderabatur Collegia philobiblica. Mox autem ei venia docendi in philosophica modo restricta est.

Anno 1690 tamquam diaconus Erfordiam ad Augustinianos iit. Anno 1691 a ministerio maxime orthodoxo accusatus anno 1692 in novam Almam Matrem Halensem pervenit linguas orientales docturus; cum in initio praeterea parochi munere fungi deberet, anno 1698 professor universitarius in theologicis factum est. Anno 1715 autem superior parochus Fani Sancti Udalrici creatus est et anno 1727 insania diu laborans naturae concessit.

Monumentum pro Franckio paedagogo, Salinis Saxonicis
Pittacium cursuale, 1953

Maximi momenti fuerunt eius excitationes notionesque in religiosis, quae directo in paedogica incurrebant. Aliis scholis cunctis ipse Salinis Saxonicis opere suo fundato Franckesche Stiftungen exemplum vere admirabile dedit.

Quoad theologiam positio inter dominos Spener (quem institutorem habuit) et Nicolaum Ludovicum de Zinzendorf (cui magister erat) bene cognoscitur. Missionariorum domus (Missionsanstalt) anni 1705 et Societas biblica Halensis (anno 1710 a comite de Canstein fundata) ideas Franckianas bene tradiderunt.

In scholis condendis in principio errores rerum spiritalium saeculariumque disponendarum utique occurrebant. Tunc schola pauperibus aperta est, ubi studiosi discipulos docuerunt. Paulo post Paedagogium, Ludi burgenses, Schola Latina et denique Seminarium praeceptorum, ubi generibus omnibus scholasticis professores creati sunt, advenerunt.

Anno 1698 iam laborabant ibi magistri LVI pro plus quam quadringentis discipulis. In seminario citato alumni LXXII disciplinis gaudebant. Additum erat orphanotrophium quod magis magisque intererat. Tam pro Paedagogio quam pro Schola Latina anno 1707 alterum Seminarium praeceptorum selectorum est erectum. Ut omnes ubique sarti atque tecti conservari possent, Halae quasi vicus novus cum domibus pluribus fiebat. Anno quo Franckius mortuus est summatim discipuli MMCC eruditi sunt; in hospitio meritorio CC inveniebantur.

Franckio in animo erat ut educatio ad Dei venerationem duceret, in qua sinceritas et calor fidei regebant pietismo nimio constringente. Attamen iste vir numquam ante vitae quotidianae necessiaria caecus fuit. Realibus et linguae Theodiscae spatium sat magnum in horariis concessum est. Velut apud Lockium magni momenti fuerunt delineatio, gymnastica, ars plassandi. Inspiratus a Fenelone puellis quoque eruditionem bonam offerendam esse credidit. Inceptis eius multi maecenates annuebant. Postea tabernas instituit (e.g. pharmacopolia, bibliothecas) ad pecuniam faciendam.

Usque saeculum XVIII Franckiana momenti incredilibiter magni in scholasticis Germanicis reformandis erant, modum in benignum. Multi paedagogi Salinis Saxonicis eruditi libenter in Borussia et alibi instituti sunt. Illi in scholis superioribus rationem Halensem personabant, i.e. methodum secundum materias partitam: unusquisque secundum sollertiam habilitatesque in classibus diversis materias varias doceatur. Inter illos professores novos Ioannes Iulius Hecker in rebus ludum litterarium, scholas realium, artem paedagogicam spectantibus mirifica patravit.

Inter opera a Franckio pacta et nostris diebus utique legendum est »Öffentliches Zeugnis vom Werk, Wort und Dienst Gottes« (Salinis Saxonicis 1702) cum commentatione sua »Kurze, einfältige Unterricht, wie die Kinder zur wahren Gottseligkeit und christlichen Klugheit anzuführen sind«, quae et separatim anno 1702 edita est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Peter Menck: Die Erziehung der Jugend zur Ehre Gottes und zum Nutzen des Nächsten. Die Pädagogik August Hermann Franckes. Halae/Tubingae 2001, ISBN 3-931479-19-6.
  • Reinhard Breymayer: Zum Schicksal der Privatbibliothek August Hermann Franckes. Über den wiedergefundenen Auktionskatalog der Privatbibliothek seines Sohnes Gotthilf August Francke. Nous-Verlag Heck, Tubingae 2001, ISBN 3-924249-42-3.
  • Helmut Obst: August Hermann Francke und die ökumenischen Dimensionen des Hallischen Pietismus. En: Arno Sames (eld.): 500 Jahre Theologie in Wittenberg und Halle 1502 bis 2002. Evangelische Verlagsanstalt, Lipsiae 2003, ISBN 3-374-02115-8.
  • Erhard Peschke: Die Theologie August Hermann Franckes. Linea, Bad Wildbad 2007, ISBN 978-3-939075-14-1.
  • Michael Kotsch: August Hermann Francke. Pädagoge und Reformer. Christliche Verlagsgesellschaft, Dillenburg 2010, ISBN 978-3-894368340.
  • Armin Stein: August Hermann Francke. Projekte Verlag, Salinis Saxonicis 2013, ISBN 978-3-95486-343-3.
  • Reiner Andreas Neuschäfer: August Hermann Francke. Einer, der Menschen prägte. Down to Earth, Berolini 2014, ISBN 978-3-86270-809-3.
  1. Vide imaginem.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]