Orphanotrophium
Orphanotrophium est institutum quod impuberes orphanos tenet ad auxilium humanitarium eis dandum. Saepe ecclesia auxilium dat et adoptio oritur. Antiquitate Orbona dea a parentibus infantibus orbatis invocata est.

Munera[recensere | fontem recensere]
Veteribus temporibus hospitium fuit et pusillis orbatis et infantibus vix formabilibus dicatum. Nostris diebus munera sibi assumunt organizatio Vicorum infantilium SOS Arminii Gmeiner sive altores altricesque qui in familiam suam infantes magistratu petente accipiunt.
Historia[recensere | fontem recensere]
Non ante medium aevum brephotrophea exsistebant, quae maioris momenti post singula bella fuerunt. In Germania Augustus Hermannus Franckius Salinis Saxonicis opus fundatum secundum Pietismi notiones instituerat.
Ne confundantur orphanotrophea et brephotrophea; illa infantibus aetate provectioribus dicata erant, cum haec pupos neglectos curarent. Pupi saepe spurii nothique a feminis incognitis traditi sunt inopia premente. Tamen vel in hospitiis non semper diu supervixerunt et numerus infantium hospitalium mortuorum usque saeculum undevicensimum magnus fuit.
Imperator Iosephus II Vindobonae anno 1784 brephotropheum condiderat, ubi usque annum 1910 infantium 750 000 degebant. Mediolani in sic dicta casa pia expositorum, quae valetudinario maiori adiecta erat, infantes totius Europae congregabantur. Illorum transportatio ipsa iam periculosissima erat.
Arcae rotabiles (Anglice baby hatch, baby box) interim quoque fuerunt, quas in Francia instituendas esse Napoleo Bonaparte decreto anno 1811 iusserat. Hodie critice de variis educandi rationibus saeculo vocensimo adhuc vigentibus indagatur et exploratur.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Wolfgang Gabel: Orte außerhalb, Anrich, Mülheim an der Ruhr 1972, ISBN 3-920110-13-7
- Peter Wensierski: Schläge im Namen des Herrn, DVA, Stuttgardiae 2006, ISBN 3-421-05892-X
- Volker Rhein (ed.): Moderne Heimerziehung heute - Beispiele aus der Praxis, Frischtexte, Herne, 2009/11, ISBN 978-3-933059-40-6 et ISBN 978-3-933059-42-0.
- Andreas Völker: Stromzeit - Erinnerungen an das Kinderheim Schloss Beuggen, 2011, ISBN 978-3-942066-03-7
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad orphanotrophia spectant. |
- Informationes apud UNICEF
- Consilium Europaeum pro iuribus infantium
- Critica de nonnullis hospitiis infantilibus in Helvetia
- Tractatio in periodico Christiano Chrismon anni 2011
- De infantium educatione in hospitiis temporibus postbellicis
- Hospitia in Badenia-Virtembergia annis inter 1949 et 1975
- Auxilium victimis educationis hospitalis in Germania Orientali
- De condicionibus infantium hospitalium in Thuringia annis inter 1945 et 1990