Atherinidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Labidesthes sicculus.jpg

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Atheriniformes 
Familia : Atherinidae 
Risso, 1827

Atherinidae sunt familia piscium ordinis Atheriniformium, per omnem orbis terrarum in aquis tropicis et temperatis endemicorum. Circa duas specierum partes sunt maritimae, et reliquae in aqua dulci habitant.

Atherinidae sunt parvae. Maxima species, Atherinopsis californiensis, ad 44 centimetra longa crescere potest,[1] dum plurimae minores quam 20 centimetra, et nonnullae non plus quam 5 centimetra sunt. Corpus plerumque est elongatum. Inter proprietates distinctae sunt duae pinnae dorsales late separatae, quarum prima in spinis flexibilibus consistit, et altera unam spinam cum radiis lenibus, et pinna analis unam spinam in margine anteriore cum radiis lenibus habet. Pinnae pectorales altae esse solent, et linea lateralis abest. In lateribus est lata linea vittata argentea. Squamae sunt magnae.

Atherinidae planctone vescuntur. Nonnullae species, inter quas Atherinomorus lacunosus, a piscatoribus pro commercio petuntur.

Familia Atherinopsidarum cum Atherinidis arte conectitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Allen, Gerald R. (1998). Paxton, J.R. & Eschmeyer, W.N.. ed. Encyclopedia of Fishes. San Diego: Academic Press. pp. 153–154. ISBN 0-12-547665-5 .
  2. "Atherinidae" apud FishBase.
  3. Ivantsoff, W.; G. R. Allen (2011). "A new species and genus of a large and unusual freshwater hardyhead, Sashatherina giganteus (Pisces: Atherinidae) from West Papua, Indonesia and a comparison with its closest relatives of the genus Craterocephalus". aqua International Journal of Ichthyology 17 (1): 43–57 .
Atheriniformes Haec stipula ad Atheriniformes spectat. Amplifica, si potes!