Coordinata: 38°19′6″N 23°5′47″E / 38.31833°N 23.09639°E / 38.31833; 23.09639

Ascra

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hippocrene fons in Helicone, ut aiunt

Ascra (Graece Ἄσκρα) fuit urbs parva Boeotiae antiquae sub Helicone monte. Ab Aloadibus, ut Pausanias[1] ait, condita est, cum Aloades Heliconem Camenis tribuerent primaque sacra hic eis facerent. Prope Ascram Camenarum antrum et Permessus et Aganippe et Hippocrene fontes sunt et alia. Zenodotus Ascram in Catalogo navium ut Arnam uvis divitem[2] memoratam esse explicabat[3]. Hesiodum puerum in Ascra natum et in Helicone oves pascentem Camenae visae canere docuerunt, ut ipse ait in Theogonia (22—34). In Operibus suis (639–640) queritur, ut pater eius

      ...prope Tempe Heliconia sedem
Ascraem incoluit, coeli in regione molesta,
Frigore nunc nimio, nunc quae intolerabilis aestu est[4].

Saeculo septimo a.C.n. Ascra a Thespiensibus occupata et deleta est. Sed Ascrae natus est Ctesibius mechanicus Graeciae maximus[5]. Tempore Pausaniae Ascrae iam turris unica manebat[6]. Ascra moderna loco alio ad orientem a vetere stat.

Vocabulum ascra, ui Hesychius (s.v.) ait, quercum sine fructibus[7] significat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Descriptio Graeciae, IX 29, 1.
  2. Πολυστάφυλος.
  3. Scholia in Iliadem, II 507.
  4. Nicolai Vallae versio (Hesiodi Ascraei opuscula ... Ulpio Franekerensi Frisio autore... Basileae 1539). Graece:
          ...νάσσατο δ' ἄγχ' Ἑλικῶνος ὀιζυρῇ ἐνὶ κώμῃ,
          Ἄσκρῃ, χεῖμα κακῇ, θέρει ἀργαλέῃ, οὐδέ ποτ' ἐσθλῇ.
  5. Athenaei Mechanici de machinis, 29.
  6. Loc. cit.
  7. Δρῦς ἄκαρπος.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]