Gens Iulia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gens Iulia sive Iulii fuerunt gens patriciius historiae Romanae, quae Alba Longa orta est. Nomen ab Iulus deductum est, qui in mythologia Romana filius est Aeneae nec non conditor primusque rex Albae Longae, unde Roma oriunda erat. Per Aeneam, filium Veneris, Iulii se origine divina natos esse crediderunt. Imprimis Gaius Iulius Caesar hanc originem et regiam et divinam elocutus est, ut apud Suetonium videri potest, ubi Caesar in oratione funebri pro amita Iulia habita dicit:

Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, Vita Divi Iulii 6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad gentem Iuliam spectant.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
Romae Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!