Etiam mensas consumimus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Heus! Etiam mensas consumimus"[1] sunt verba divina ab Ascanio dicta, quo tempore Troiani, duce Aenea, primum in Italiam advecti et ad litora sedentes cenam exiguam sumpserunt; mensis enim carentibus, victualia in panes posuerunt panesque ipsos tandem ederunt. Aeneas statim omine recognito

continuo "Salve fatis mihi debita tellus
vosque" ait "o fidi Troiae salvete penates:
hic domus, haec patria est."

Haec verba patris[2] etiam saepius citantur. Aeneas in mente habet prophetia Celaenus Harpyiae, quae talia praedixerat:

"Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
ibitis Italiam portusque intrare licebit;
sed non ante datam cingetis moenibus urbem
quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
ambesas subigat malis absumere mensas."[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vergilius, Aeneis 7.116
  2. Vergilius, Aeneis 7.122
  3. Vergilius, Aeneis 3.253-257

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brent Vine, "An Umbrian-Latin correspondence" in Harvard Studies in Classical Philology vol. 90 (1986) pp. 111-127 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.