Roman numeral 10000 CC DD.svg

Navigium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Navigia varia (tolleno natans navem parvam tollit)

Navigium[1] est omne vehiculum, quod navigare potest. Navigia varia per aquam (ut rates, lintri, naves, pontones, machinae diversae ad operandum in aqua constructae etc.) vel sub aqua (ut naves subaquaneae et batyscaphi) vel interdum super aquam (ut naves cum pulvino aereo) moventur. Navigium ipsum moveri potest vel a quodam alio (a nave helciaria[2], a machina in ripa stante, ab animalibus vel hominibus[3]) trahi.

«Navigium» hodie notio iure definita est, quo facilius vectura aquatica moderetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. «Embarcación» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 361. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice)
  2. V. tugboat in: Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  3. A burlacis (S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. бурлак.)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]