Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ars mechanica solorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Turris inclinata Pisana, exemplum quaestionis a deformatione soli factae.
Opus terrestre in Germania.
Exemplum finientium soli: a, solum superius et colluvium; b, solum residuale maturum; c, solum residuale iuvene; d, saxum a caelo mutatum.

Mechanica solorum, vel ars mechanica solorum, est ramus artis ingeniariae mechanicae qui mores solorum describit. A mechanica fluidorum et mechanica solidorum differt quia sola in diversa fluidorum mixtura (plerumque aeris et aquae) et in particulis (plerumque argillae, sedimenti, harenae, glareae) consistunt, sed solum solida organica, liquida, gasia, et aliam materiam etiam continere possunt.[1][2][3][4] Cum mechanica saxorum, mechanica solorum fundamenta theoretica explicationis in arte ingeniaria geotechnica,[5] subdisciplina artis ingeniariae civilis, et in arte ingeniaria geologica, subdisciplina geologiae, praebet. Mechanica solorum adhibetur ad explicandas deformationes fluidorum et eorum fluxionem intra structuras naturales et ab hominibus factas quae sustinentur in solo vel ex solo fiunt, aut structuras quae in solis abduntur.[6] Exempla adhibitionum sunt fundamenta aedificiorum et pontium, muri retentes, moles, et rationes tuborum abditorum. Principia mechanicae solorum disciplinis coniunctis etiam adhibentur, sicut ars ingeniaria geologiae, artes ingeniariae geophysica, litoralis, et agriculturalis, hydrologia, ac physica solorum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mitchell et Soga 2005.
  2. Santamarina, Klein, et Fam 2001.
  3. Powrie 2004.
  4. Bolton 1979.
  5. Fang 2006.
  6. Lambe et Whitman 1991:29.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]