Porta:Technologia

E Vicipaedia
[recensere]

Porta technologiae

hamaxostichus
hamaxostichus
[recensere]

Introductio

Technologia (-a, f) est materia, instrumentum, ratio, ars, et astutia quae pro optima productione necessaria est, atque vectura usuque bonorum.

Scientificus vel ingeniarius vel inventor dicitur qui nova instrumenta, rationes, et cetera excogitet, faber vel fabricator qui bona producat vel fabricet, mercator vel tabernarius qui vendat, aedificator qui aedificet, doctor vel magister qui illam rem rationesque doceat.

Nostra aetate, multas artes ingeniarias habemus quae specialiter progressus technologicos colunt, nova reperta scientifica adhibendo. Oportet autem nos non oblivisci quod plures progressús technologici ex laboribus inventorum sine disciplina speciali nati sunt. Saepe enim dicitur necessitatem, non scientiam, esse inventionis matrem.
[recensere]

Commentatio selecta

Magnetes electrici quadrupoli superconductantes dirigunt radios particularum ad quattuor locos in canale ubi sibi occurrent.

Collisor Hadronalis Magnus (Dictiur LHC pro Anglice 'Large Hadron Collider') est summum particularum acceleratorium in toto orbe terrarum 7 TeV energiam praebens. Machina recenter perfecta die 10 Septembris 2008 munere fungi incepit primam particularum fluxionem producens. Collisor iacet in laboratorio CERN, quod invicem in fine inter Franciam atque Helvetiam iacet.

Hadron, cuius nomen ex adiectivo Graeco ἁδρός (hadros, scilicet densus vel corpulentus) trahitur, significat quoddam genus particularum, sicut protona et neutrona, quas vis fortis colligat. Collisor Hadronalis Magnus specialiter particulas hadronicas paene lucis velocitate mittet ut circulos faciant in canale subterraneo cuius diametrus est circum 8.6 chiliometrorum. Cum satis acceleratae sunt, hae particulae magna cum displosione sibi occurrent.

Plures quam 7 000 physici collaborabunt ut particulas fugitivas ex displosionibus observent. Physici enim sperant hanc collisiones in collisore visas producere data quae theorias recentes de natura massae sustineant. Exempli gratia una theoria postulat novam particulam existere Higgsianam quae per interactiones cum aliis particulis massam eorum producit.

Imago selecta

[recensere]

Categoriae

[recensere]

Vicimedia

Vicimedia Communia plura habent quae ad technologiam spectant.