Lucius Valerius M.f. Potitus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Valerius M.f. Potitus (Poplicola) (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Valerius Volusi f. consul anni 505 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 485 a.C.n. cum collega Kaesone Fabio K.f. Vibulano quaestor Spurium Cassium Vecellinum ter consulem perduellionis accusavit. Qui ad mortem damnatus est[1]. Anno 483 a.C.n. consul cum collega Marco Fabio K.f. Vibulano contra voluntatem tribuni plebis Gaii Maenii extra pomerium milites conscripsit[2] et contra Veiientes et Volscos certavit[3]. Anno 470 iterum consul creatus frustra tribunos plebis contra Appium Claudium Inregillensem Sabinum consularem adiuvit, cum tribuni agrum plebi distribuendum censerent[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius II 41,11
  2. Titus Livius II 42,7
  3. Titus Livius II 42,7-11
  4. Titus Livius II 62,1-2


Antecessores:
Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (Mamercus) et Kaeso Fabius K.f. Vibulanus
Consul
483 a.C.n.
cum
Marco Fabio K.f. Vibulano
Successores:
Quintus Fabius K.f. Vibulanus II et Gaius Iulius C.f. Iullus
Antecessores:
Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus et Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus
Consul
470 a.C.n.
cum
Tiberio Aemilio L.f. Mamercino (vel Mamerco)
Successores:
Titus Numicius Priscus et Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus