Titus Genucius L.f. Augurinus

E Vicipaedia

Titus Genucius L.f. Augurinus (quo anno natus, quove mortuus sit, nescimus) senator ac vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Frater eius Marcus Genucius L.f. Augurinus anno 445 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Genucius anno 451 a.C.n. una cum Appio Claudio Ap.f. Crasso Inregillensi Sabino consul electus est. Eo anno decemviri legibus scribundis ad componendas controversias inter plebem et patres creati sunt, quod collegium consules rexerunt[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 33,4


Antecessores:
Titus Menenius Agrippae f. Lanatus et Publius Sestius Q.f. Capitolinus Vaticanus
Consul
451 a.C.n.
cum
Appio Claudio Ap.f. Crasso Inregillensi Sabino
Successores:
Decemviri legibus scribundis