Apocynum cannabinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Apocynum cannabinum 6801.JPG
Apocynum cannabinum florens

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Apocynaceae 
Genus : Apocynum 
Species : A. cannabinum 
Apocynum cannabinum 
L.  

Apocynum cannabinum est planta perennis et herbacea in familia Apocynacearum quae per multum Americae Septentrionalis, in meridionali Canadae dimidio, et per Civitates Foederatas crescit. Ad 2 metra altum attinet. Locis humidis favet. Planta est venenosa; nomen 'canibus venenosum' significat. Omnes plantae partes sunt venenosae, et possunt pausam cordis efficere.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Caules sunt rubri, et laticem lacteum continent qui potest pustulas cutis efficere. Folia sunt opposita, lanceolata, simplicia, 7–15 cm longa et 3–5 cm lata, integra, et laevia supra, albis cum trichomatibus infra. Flores media aestate generantur, magnis cum sepalis, et alba corolla quinquelobata.

Usus[recensere | fontem recensere]

Indis Americae Septentrionalis, planta erat fons fibrae, qua retia venationis, lineas piscatorias, vestimenta, et resticulam facere solebant. Adhibita est in medicina herbali ad syphilidem, rheumatismum, vermes intestinos, febrem, asthmam, et dysenteriam? curandam. Cum toxicariae Apocyni cannabini chemicae possunt nauseam et catharsem efficere, eae in medicina hodierna adhibita sunt ad venarum pulsum retardandum.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Blanchan, Neltje. 2002. Wild Flowers: An Aid to Knowledge of our Wild Flowers and their Insect Visitors. Project Gutenberg Literary Archive Foundation.
  • Curatio ex Jepson Manual
  • Davis, A., K. Renner, C. Sprague, L. Dyer, et D. Mutch. 2005. [1] Integrated Weed Management. MSU. ITIS 30157.]